Latin
125
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 125
Unproofread scanNot analysed yet
Coena con coctu facillima, pane, melonibus, vuis, aut lactariis paratur: at hyeme carnes elixas comedunt, quam Cuscusu appellant, quae ex farina in massam redacta conficitur, &in vasis quibusdam perforatis primo igni admouetur, deinde butyro subacta iure quodam conspergitur. Est &quibusdam carnium assarum satis frequens vsus. Habes hic tam nobilium qui plebeiorum viuendi formam: quanquam magnates nonnihil lautius coenent: verùm si nobilium victum qui in Europa sunt, respicias, miseros atque sordidos Africae nobiles dixeris, non ab ciborum raritatem, sed quòd nulla prorsus inter hos mundiciei seruetur regula. mensa nanque illis humilis, nuda, atque sordida apparatur: nullas praeter terram sedes ha bent, nulla omnino praeter digitos vnguesque instrumenta. Cuscusu omnibus vna tantùm testa apponitur, ex qua tam nobiles quàm alij manibus non cochlearibus exhauriunt. Ius simul cum carnibus eadem quoque lance apponitur, vnde sibi quisque quam vult partem digitis aduncis excerpere solet: nullos prorsus in mensa cultros vi deas, quin canino more carnes lacerant, atque summa cum festinatione vorant. neque potum sibi quis expetit, nisi prius cibis expleto stomacho, tum demum quisque ingentem epotat aquae cyathum. Doctores quidem aliquantò melius habent: sed vt verum fatear, vix tam miserum ha bet Italia nobilem, qui non victu, deliciis atque apparatus magnificentia vel summos quosque superet Africae magnates. ¶Qui in matrimoniis consecrandis seruantur ritus. Irca matrimonium haec ferè seruatur regula. Vbi pater filiam cuidam despondit proco, mox in templum itur, spon sum ac sponsam comitantur parentes &consan guinei, quo item accersuntur notarij, qui praesentibus omnibus pacta dotemque conscribunt. Qui mediocris sunt fortunę, siliae triginta aureos in dotem enumerant, cui ancillam quindecim ad minimum aureis emptam adiungunt: praeterea &telam versicolorem serico intertextam, cum aliis quibusdam panniculis ex serico confectis, quos in capite pepuli loco gestare solent. deinde &par calceorum artificiose atque eleganter con sutorum: duo item soccorum paria elegantissima: multas quoque clenodias argenteas, aut ex alia quauis materia fabrefactas, vt sunt pectines, suffimenta, ventilabra, aliaque istiusmodi, quae mulieres maximo habent in precio. Quibus ita peractis, quotquot vtrinque interfuerunt, ad coenam vocantur, quae vt sit suis deliciis optimè referta, panis adfertur frixus, quem antea melle temperatum diximus: huic carnes adduntur assae, idque primò sponsi sumptib. postea &sponsae pater suum apparare iubet conuiuium.