Latin
130.5 to 130.6
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 130.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Reperias hic chirurgos atque tonsores aliquot, quorum quoniam exiguus est numerus, vix hoc loco annectere potui. Venio ad fatidicos &diuinatores, quorum ingens est numerus, triaque genera: horum enim nonnulli geomanticis vti solent figuris. Alij aquam catino vi treo infusam olei guttula admixta, lucidam &transparentem reddunt, in qua tanquam in speculo daemones confertim se videre affirmant, qui exercitum numerosum repraesentant, quorum nonnulli in itinere sunt, alij riuum transmittunt, alij terrestre praelium gerunt, quos vbi quietos videt, de rebus quas scire cupit interrogat: daemones porrò nutibus respondent, vel aliquo manuum vel oculorum indicio: adeò temeraria atque damnanda horum est hac in re credulitas. Vitreum illud vas pueris interdum vix octauum egressis annum in manum dant, à quibus num hunc vel illum daemonem viderint interrogant. Permulti in hac ciuitate reperiuntur eò dementię redacti vt maximas profundant in his nugis pecunias. Tertium genus diuinatorum constat mulieribus veneficis, quae cum daemonibus familiaritatem habere affirmant: daemones autem aut rubros, aut albos, aut nigros appellitant: atque vbi alicuius fatum eloqui volunt, certis odoribus semetipsas suffiunt, eum quem accerserunt daemonem se tum recipere affirmantes: deinde mutata voce daemonem in ipsis loqui fingunt: tum qui rei, alicuius perdiscendae gratia venerunt, quicquid volunt ex veneficis illis scelestissimisque mulieribus sciscitantur, idque maximo cum tremore ac reuerentia, deinde numerato daemoni precio discedunt.