Latin
133.1 to 133.5
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 133.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
his omnibus ita peractis, figuram aninimaduertunt, quae cum numero iam producto conuenire videtur, cum quo eodem modo procedunt, veluti cum priore fit progressio, donec vigintiocto characteres habeant, ex quibus vnam dictionem colligut, ex dictione verò oratio con flatur, quae ad rem ipsam in quęstionem vocatam respondet: ea porrò oratio semper in carmen primae speciei cadit, quod Arabes Ethauil appellant. componiturque ex octo stipitibus &chordis duodecim, iuxta Arabicae linguae metricam, de qua tractauimus in vltima parte grammaticę nostrae Arabicae. Carihen igitur ex iis characteribus compositum, verum atque indubitatum rei propositae praebet responsum, primò quid quaetatur, deinde rei interrogatae sententia. Hi verò nunquam errant, quod Cabalisticam summè admirandam reddit: &quanquam naturalis habeatur, nunquam tamen quicquam vidi, quod cum scientia supernaturali atque diuina maiorem ha beat affinitatem. Memini me quondam in loco perto collegij Regis Abulunan (quod Fessae visitur) in area leuigato marmore strata insignem vidisse figurae descriptionem. areae quodlibet la tus quinquaginta erat vinarum, huius duae tertiae iis occupabantur quae ad figuram pertinebant: tres verò descriptionem faciebant, quorum quilibet suum tantum curabat locum, durauitque ea descriptio per integrum diem. Huiusmodi quoque aliam Tuneti à quodam eius artis peritissimo descriptam vidi, cuius pater duo volumina commentationum in eius artis canones conscri pserat, quos qui exactè sciunt, summo habentur ab omnibus precio. Ego solùm tres, Tuneti vnum, Fessae verò duos videre potui: duas quoque in eius artis regulas explicationes, &commentarium Margiani cuiusdam, eius parentis quem Tuneti olim vidi, &aliud ab Ibnu Caldim Historiographo conscriptum. Quòd si quisquam desiderio teneretur eius artis, regulas cum suis commentariis videndi, posset quinquaginta aureorum dispendio hoc perficere: nam Tunetum adnauigan do Italiae vicinum oppidum, praedicta opera inueniret. Mihi oblata est occasio tam temporis quam praeceptoris, qui me gratio se docturam receperat: sed mihi non placuit, eò quòd lege Machumetica vetita, haberetur velut haeretica. Huius enim scri ptura omne diuinationum genus vanum esse asserit, Deumque solum arcana &futura nosse: quare &à Machumetanorum inquisitorib. non nunquam in vincula conficiuntur, neque cessant persequi eius disciplinae sequaces. q Regulae quaedam &superstitiones in lege Mahumetica obseruatae. Eperias &hic doctos quosdam, qui se sa pientes philosophosque motales appellari volunt. Regulas nonnullas obseruant, quarum nec ipse vnquam meminit Mahumetes.