# De totius Africae descriptione 133.6-9

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 133.6 to 133.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/133.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/133.6

Hi à nonnullis catholici, ab aliis haeretici habentur, maxima tamen vulgi pars illos ceu diuos venerantur, tametsi multa illicita velint, quae lege Machumetica sunt interdicta, cuiusmodi est ilud: Machumetica lege vetitum, ne quis amores suos cantiunculis Musicis exprimat, quod illi tamen fieri posse affirmant. Innumerae in hac lege repeed by G Googl reperiuntur regulae, quarum quaelibet suos habet fautores atque protectores doctissimos. Secta haec in coepit pullulascere Anno post Mahumetem octuagesimo, & qui primus eam introduxit Elhesenibnum Abilhasen nominabatur, Basra oppido oriundus, hic discipulos quos in suam sententiam illexerat, regulas aliquot edocuit, caeterum nihil omnino scriptum reliquit. Post hunc circiter annis centum fuit alius quidam insignis à Bagadedo (Elharit Ibnu Esed appellabant) qui egregium discipulis suis scriptum reliquit. Postea quotquot illius reperti sunt fautores, à pontificibus & legisperitis damnati sunt. Octuagesimo deinde anno coepit eadem haeresis repullulascere sub insigni quodam viro, qui permultos ad se pertraxit, quibus publice doctrinam suam praelegebat. Tandem cum omnibus suis à pontifice ac Iurisperitis morti damnatus est. quod vbi hae resiarcha intellexit, subitò literis ad Pontificem datis, periit vt cum Legisperitis de sua doctrina liceret disputare, à quibus si vinceretur, aequissimo animo se mortem subire velle, sin minus, non decere vt pro iniusta calumnia tam multi perirent innocui. Pontifex iustam arbitratus petitionem, quicquid scriptum erat approbauit. Vbi ergo ad concertationem ventum fuit, iurisperitos omnes facilli me deuicit. Quod vbi pontifex animaduer tisset, sententiam ceu inique latam reuocauit, & collegia & monasteria permulta in eius asseclarum vsum exstrui iussit. Remansit post hunc ea haere sis annis circiter centum, donec Imperator Masicsacho, stirpis & originis Turcicae, ex Asia maiore byGoogl iore huc veniens, omnes eius sectae assertores deleuisset. Horum nonnulli ad Chairum, reliqui in Arabiam confugerunt, per viginti annos huc atque illuc dispersi, donec regnante Caselo nepote Malisachi, Nidamus Elmulus eius consiliarius, vir magni ingenij, sectae huic addictus, eam restituit, erexit, atque ita confirmauit, vt opera doctissimi cuiusdam Ebgazzuli, qui de ea re insigne opus in septem diuisum partes conscripsit, Legisperitos cum huius dogmatis assertoribus reconciliauerit, ea tamen conditione, vt Iurisconsulti prophetae Legis conseruateres, hi verò eius doctrinae reformatores appellarentur.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
