Latin
134
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 134
Unproofread scanNot analysed yet
Remansit hęc mter eos concordia, donec Bagaded à Tartaris excisa fuit, quod anno Hegirae sexcentesimo quinquagesimosexto accidit: quo tempore adeò illorum creuerat numerus, vt totam ferè Asiam atque Africam occuparent. Neque quenquam in eorum admittebant ordinem, nisi literatissimus atque in omni disciplinarum genere exercitatissimus esset, quò &suam legem defendere, &aduersariorum opiniones refellere posset: nunc autem quantumuis rudem ac literarum ignarum admittunt, affirmantes nulla hic opus esse eruditione, nam spiritus sanctus (inquiunt) illis qui mundo sunt corde, veritatis aperit cognitionem, mul tasque in hanc sententiam rationes adducunt, quamuis non admodum validas. Spretis igitur patrum ritibus, legisque obseruationibus, nihil aliud quàm delicias voluptatesque ambiunt, crebro conuiuantur, lasciuas proferunt cantiones. Interdum vestes pro versuum quos cantillant ratione, aut pro ingenij corruptissimi deprauatione dilacerant, se tum amore diuino correptos mentientes: ego verò ciborum affluentia &crapula correptos potius dixerim. singuli enim tan tum cibariorum abliguriunt, quantu tribus facilè sufficere posse dicas, aut, quod verisimilius appa ret, hos clamores planctib. comitatos extollunt, quòd imberbium iuuenum amore correpti sint. Nonnunquam enim contingit, vt ad nobilis cu iusdam viri nuptias accersatur vnus ex praecipuis cum vniuerso discipulorum coetu, qui conuiuium auspicaturi, orationes et cantiones diuinas recitant: absoluta verò coena, qui maiores natu sunt vestes faltaturi dilacerant: quòd si inter choreas quenquam propter copiosiorem potationem cadere contingat, mox ab vno discipulorum erigitur, atque lasciuius plus satis deosculatur. Vnde prouerbium apud Fessanos ortum: Heremitarum conuiuium. quo tunc vti solent, cùm discipulum aliquem sui domini sponsum esse intelliguut. ¶Diuersae regulae ac sectae, &superstitiosa multorum credulitas. Nter has sectas reperias nonnullos, qui diuer sam non legem modò, verùm &fidem quoque habent, quare à nonnullis hęretici habentur. Sunt &nonnulli qui hominem per bona opera, per ieiunia, &abstinentiam, angelicam naturam adipisci opinantur, quae ita mentem expiare &ab omni crimine liberare volunt, vt peccare tam etsi vellet, nullo modo posset: Verùm hanc foelicitatem attingere non posse credunt, nisi prius per quinquaginta disciplinarum gradus ascenderint: dibzy G Google &licet in peccatum inciderint, priusquam quin quagesimum attingant gradum, id sibi à Deo peccatum non imputari dicunt.