# De totius Africae descriptione 139

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/139

Ab hoc suburbio planicies quaedam est lata, quae ad fluuium duobus miliaribus distantem ducit, extenditque sese Occidentem versus ad tria ferè miliaria. In hac planicie singulis hebdomas dibus frequentissimus fit mercatus, conuenit ingens hominum multitudo cum armentis & pecudibus. Institores merces suas sub tentoriis vaenum exponunt. Consuetudo inualuit, vt exigua nobilium turma pariter coeant, qui arietem mactatum inter seipsos partiuntur, lanioni caput pro mercede relinquentes, pedes vero atque vellus lanariis vendunt mercatoribus. Pro iis autem quae hic venduntur mercibus, tam exiguum principi exsoluunt tributum, vt eius declaratio hoc loco superuacua videatur. Hoc porrò silentio non est praetereundum, me nec in Asia, nec in Africa, neque etiam in Italia frequentiorem vidisse mer catum, neque mercium maiorem copiam. Non procul à Fessa rupes visuntur altissimae, quę fosla quadam cinguntur, cuius longitudo quorum est miliarium, ex rupibus saxa exciduntur, vnde calx conficitur. Ad Fossae ripam multi sunt clibani, quorum nonnulli tantae sunt magnitudinis, vt calcis amplius quàm sex mille mensuras expleant, calcem vero ditissimi Fessae ciues conficere iubent. Ea parte quae in Occidentem ducit extra Fessę moenia in fluminis ripa circa centum inueniuntur tuguriola, quae tantùm ab iis occupantur, qui telis albicandis operam infumunt. Huc verno aestinoque tempore telam ciues adferre solent, quam in pratis explicatam quoties à sole desiccari vident, situlis quibusdam coriaceis itized by Go ogle ad id paratis aquam aut ex flumine aut ex cana li hauriunt, qua telam aspergunt: vesperi autem quisque sibi creditam telam in dicta retrahit tuguriola. Prata autem quae eò seruantur, nunquam reperias herbis nudata. Non facile credas quanta sit oculorum oblectatio, si quis procul albicantes in viridi prato telas, & fluminis aquam limpi, dissima aspiciat, quae coloris glauci esse videtur, quarum rerum amoenitatem poëtae suis celebrauerunt carminibus. communis extra ciuitatem sepulturae descriptio. Vitos vbiquo non procul ab vrbe campos reperias, qui in publicam defunctorum sepulturam à nobilib. quibusdam sunt relicti. Sepulchro ferè oblongum atque sigura triangulari saxum superimponunt. Siquando nobilis, aut alicuius nominis ciuis moritur, huic saxum vnum ad caput, vnum item ad pedes po iunt, quibus epitaphium insculpi consueuit, vnà cum die & anno quo ex hac vita migrauit. Ego multum insumpsi laboris colligendis epitaphis quae cùm Fessae tum in aliis Barbariae locis vidi, uę omnia in libellum collecta Regis fratri dedi: uus varia autem est apud illos epitaphiorum materia, alia enim consolationis, alia plena sunt tristitiae. ¶ Sepulturae Regiae. Xtra vrbem in colle quodam altissimo Septentrionem versus palacium visitur, in quo monumenta quorundam Regum Marinorum reperias, multo artificio epitaphiisque in marmore excisis ornatissima, quorum elegantiam non fanes cilè literis exprimere queam. 5 iij ¶ Hortorum descriptio. Eptentrionem, Orientem, atque Meridiem versus, frequentissimos inuenias hortos omnis generis fructibus arboribusque altissimis refertissimos Per hortorum medium fluminis aliquam ducunt venulam, estque nonnullis tantus arborum numerus, vt nemora citius quàm hortos appelles.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
