# De totius Africae descriptione 14.5-7

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 14.5 to 14.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/14.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/14.5

Deuibessemi in Duleimos, Burbunos, Vodeos, Deuimansores, & Deuihubei dullas diuiduntur. Duleini moras gerunt in Libyae deserto, cum populo illo Africano, cui Zanaga nomen est. Neque imperium, neque stipendium vllum obtinent, quare nec diuitiis pollent, furtis admodum valent, Daras frequenter inuisunt, cum quibus armentis dactylorum commutationem ineunt. Omnis illis negligitur ornatus atque decor: estque horum numerus decies mille hominum, equites circiter quatuor millia, reliqui pedites. Burbuni populus eam Libyae desertae pla gam obtinet, quae regioni Susae contigua est. Horum magnus admodum numerus, neque vllas habent diuitias praeter camelos. Illis subiecta est Tesseta, quae sola non illis sufficit equis alendis, etsi exiguo illis tamen sint numero. Vodaei id defertum habent quod inter Guadenum ac Gualatam situm est. Hi Guadenitis imperant, certumque censum annuum à Gualatae Duce accipiunt, ac in infinitum ferè numerum accreuerunt. Dicuntur enim producere sexaginta ferè millia hominum bello peritissimorum, verùm illis magna est equorum inopia. Racmeni id desertum tenent quod Hacchae proximum adiicitur. Copiosas habent possessiones, solentque Vernis quibusque temporibus in Tessetum proficisci: nam eo tempore cum huius regionis incolis nonnihil illis negocij incedit. Milites armisque adulti nu merum ferè duodecim millium perficiunt, at perpaucos proferunt equites. Hamrus populus, Taga noti deserta inhabitant, à Taganoti incolis nonnihil tributi accipiunt, ac crebris indies per id deserti incursionibus Nuno populo molestias inferunt. Milites supputant ad numerum ferè octo milium. ¶ Deuimansor. Ehemruni qui à Deuimansore genus traxisse dicuntur, id desertum occupant qua Segelmessae opponitur, ac quotidie per Libyae deserta ad Igidam vsque discurrunt.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
