# De totius Africae descriptione 14

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/14

Richi ea Libyae deserta inhabitant quę Con stantinis confinia sunt, Amplissimam habent in Numidia ditionem, suntque sex iam in partes diuisi. Gens ea & nobilissima & rei militari aptissima, stipendia meret sub Tuneti Rege, equitum illis numerus quinque millium. Suaidi id desertum habent quod ad Tenetis regnum extenditur. Latum admodum his patet imperium, à Telensini Rege stipendia accipiunt, miraque illis cùm in bello tum in omni vitae genere animi dexteritas. Asgegi non vno loco habitant: horum enim pars quaedam Garitum inhabitat, inter eum populum eui Hemram nomen est: reliqui verò, eam

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
