# De totius Africae descriptione 151.5-8

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 151.5 to 151.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/151.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/151.5

Abet hęc regio à Septentrione Oceanum, finitur ab Oriente Buragrago flumine: ab Oriente montib. partim Gumare, partim Zaronij, radicibusque montis Zalagae terminatur, Meridiem versus flumine Bunazaro clauditur. Perpetua hic est planicies, ager fertilissimus, numerosa olim plebe referta, oppidis arcibusque quam plurimis exculta, quae bellorum iniuria adeò collapsa sunt, vt exigua duntaxat, habitatoribusque vacua relicta sint oppidula. Patet in longum haec Regio circiter octuaginta, in latum verò sexaginta ferè passuum milia. Huius medium praeterfluit fluuius: ubu, incolae Arabes Elculuth appellati, atque ex Muntasu stirpe orti, Fessae Regis imperio parent, maximosque exsoluunt census: verùm sunt diuites, & circa vestitum curiosi, & bello adeò viribus praestant, vt ex his tantùm exercitum conscribat Fessae Rex, siquando magni momenti bellum illi auspi candum sit. Haec Regio commeatu, equis, pecore, non Fessam modò, verùm etiam omnes Gumarę montes abundè prouidet, in qua Rex Fessanus totam transigere hyemem, vernumque tempus, proter aëris temperiem consueuit. Magna hic est ca preolorum atque leporum copia, & si rara reperiantur nemora. ¶ Giuma Azgata oppidulum. Ostro tempore ab Africanis ad fluuiolum in ea planicie conditum est, quà à Fessa Haraidin proficiscitur, distat à ressa triginta plus minus miliaribus. Incolis olim frequentissimum fuit, verùm eum in modum Schidico bello deletum est, vt hodie antra tantùm reperiantur, in quibus Arabes suum recondunt frumentum, cui asseruando aliquot erigunt tentoria. ¶ Harais oppidum. Aritimum hoc Oceani oppidum ab antiquis Africanis ad Lucci fluminis ostium exstructum, altero latere predicto flumine altero verò Oceano alluitur. Quibus temporib. Algeria ac Tingis à Mauris incolebantur, fuit hoc incolis quoque copiosissimum: verum duobus illis op oidis à Christianis occupatis, remansit & Larais habitatoribus per viginti fermè annos vacuum, post quos Fesse Regis filius optimè munitum pręsidio ac munitione perpetua maximè sibi à Lusitanis metuens firmauit. Est huic oppido difficillimus in fluminis ostio ingressus. Castrum quoque Regis filius exstruere iussit, in quo praesidium ducentorum balistariorum, centum sclopetariorum, ac trecentorum equitum leuiorum alere solet.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
