Latin
152
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 152
Unproofread scanNot analysed yet
Circum oppidum frequentia sunt prata, frequentesque paludes, è quibus ciues bonam colli gunt anguillarum, anatumque copiam. Ad flumi nis ripam habet opaca nemora, leonibus aliisque id genus feris maximè horrenda. Solent huius Regionis incolae carbones Algeriam ac Tingim mittere, vnde Mauritanis vulgatum prouerbium, Nauis Haraidis, quo vti solent, vbi quis post magnificam pollicitationem vilissimum quiddam mi nimique pretij adfert, eò quòd naues hae carbonarię velis ex gossypio confectis magnum quiddam polliceri videntur: est autem huic Regioni maxima grossypij affluentia. 4 Casar Elcabit, hoc est, Regium palatium. Patiosissimum hoc oppidum Mansoris Ma TOCCI Regis atque Pontificis temporib. con ditum fuit, de quo memorabilis fertur historia, quod inter venandum ingenti pluuiarum &ventorum impetu adactus, à suis aberrans ad loeum quendam incognitum peruenerit, in quo cùm sub dio sibi pernoctandum esset, metuens ne inter paludes extingueretur, huc atque illuc respiciens, lumen vidit, &piscatorem conspiciens qui inter paludes anguillis insidiabatur: Posses ne (in quit) me in Regiam deducere? Respondit piscator decem miliaria istinc distare Regiam. Instante verò Regi vt eò deduceretur, Etsi, inquit piscator, Rex ipse Mansor adesset, modò tamen eum non dedu cerem, vererer enim ne inter paludes suffocaretur. Quid tibi, inquit Mansor, cum Regis vita aut incolumitate? Quòd regem, ait piscator, velut meipsum diligere tenear. Tum Rex, Igitur singulare quoddam beneficium ab eo consecutus es. Quod maius beneficium, respondit piscator, à Rege expectari potest, iustitia, amore ac beneuolentia, quam populo suo administrat, cuius fauore ac pru dentia miserrimus ego piscator cum vxore ac liberis tranquillissimam dego vitam, adeò vt vel media nocte meum liceat egredi tugurium, ac pro arbitrio reuerti, neque inter has valles &inhospita tesqua quenquam reperio, qui mihi noceat. Tu verò generose domine, si lubet, gratissimus milii hodie eris hospes, cras vero summo mane quocunque velis te comitabor. Tum Rex in casuiam piscatoris se recepit, vbi postquam equo prouisum esset, nouo hospiti anguillas assari iussit, Regique apponi, qui interim, vt potuit, madidas ad focum vestes desiccauerat: verùm hoc cibo non recreatus, petiit num quid carnium haberet: cui rusticus se capellam saltem ac hoedum habere dixit, atque hanc suarum opum summam esse affirmauit: verùm quoniam ex vultu nobilem esse colligebat, mox hoedum mactauit atque vxori assandum dedit. Apud hunc igitur hospitio Rex exceptus fuit: postridie ad Solis exortum cum hospite liberali vix tugurium egressus, nobilium ac venatorum turbam magnis clamoribus Regem inter paludes quaerentium inuenit, quo viso omnes exhilarati sunt. Tum Mansor ad piscatorem conuersus, seipsum illi prodidit, ac non inanem illius fore liberalitatem affirmauit. Erant autem circumiacentibus in locis insignes aliquot arces &palatia, quę isthinc discedens gra titudinis ergò piscatori dono dedit, à quo rogatus vt in ampliorem beneuolentiae suę demonstrationem haec aedificia moenib.