Latin
156
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 156
Unproofread scanNot analysed yet
distat à Fessa plus minus octuaginta, à Casare verò Meridiem versus viginti ferè passuum milibus. Basra autem in Arabiae felicis oppidi memoriam appellata est, vbi Hali quartus post Mahumetem Pontifex, qui Idri dis proauus fuit, interfectus est. Muris aliquando altissimis atque munitissimis cincta: quam diu rectores habuit ex stirpe Idridis, fuit vrbanitatis plena, vtpote in qua Idridis successores perpetuas transigerent aestates, propter loci amoenitatem, cuius tam colles quam planicies celeberrimis olim hortis exculti, serendis frugibus valde sunt accommodi: cùm propter oppiduli vicinitatem, tum Lucci fluminis irrigationem. Olim bene habitata templisque exculta fuit, summa vrbanitate praeditis incolis: verùm rarescente Idridis familia, ab hostibus excisa est. Hodie visuntur saltem moenium vestigia, incultique aliquot horti, syluestres fructus, quod eorum agri non excolantur, producentes. ¶Homar. Omar ciuitas à quodam Hali praedicti Machumetis discipulo exstructa in colliculo ad ripam fluminis à Casare circiter quatuordecim passuum milibus Septentrionem versus distantis sita, ab Arzilla autem ad Me ridiem sedecim, tametsi exigua fuerit, munita tamen &pulchra exstitit, &fertilissimis agris, hortis ac vitibus omni fructuum varietate refer tis, exornata. Incolae lini plurimum colligentes textrinam exercebant, verum Arzilla à Lusitanis occupata, haec quoque deserta remansit. ¶Artillae descriptio. Rzilla seu Africanis Azella, spaciosa ciuitas ad Oceani littus à Romanis aedificata, à freto Herculeo distat septuaginta plus minus passuum milibus, à Fessa verò circiter cen tum &quadraginta. Paruit quondam Septae Prin cipi Romanis tributario, à Gothis occupata, qui &hunc in principatu confirmarunt, à Mahume tanis verò anno Hegirae nonagesimo quarto capta fuit, qui per ducentos viginti annos vrbem seruarunt, donec Angli ingenti exercitu Gothorum persuasu obsidione ciuitatem cinxerunt, Gothi autem cum Anglis inimicitias alebant, quòd Gothi Christiani, Angli verò idolorum cultores essent, verùm hoc illis à Gothis persuasum fuit; Mahumetanos Europa excessuros sperantibus. Anglus foelici Marte pugnauit, captam vrbem ferro &igne ita deleuit, vt vnus vix saluus effugerit, ac triginta ferè annis incolis vacua remanserit. Postea verò temporibus Pontificis Cordouae (qui Mauritaniae imperabat) rursum reparari, modisque omnibus augeri, ditari; ac munitior reddi coepit. Incolae fuerunt locupletes, docti, armisque exercitatissimi. Ager &frugib. serendis &omnis generis leguminibus producendis est percommodus. sed quum à montibus decem ferè distet mi liaribus, magnam ferunt lignorum penuriam, verùm carbonibus Haraide (vt diximus) aduectis, vtun tur.