Latin
158
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 158
Unproofread scanNot analysed yet
Ager non admodum foelix, nec frugibus serendis valde accommodus: caeterum valles habet proximas, quę fontibus assiduis irrigatae omnium generum fru ctibus foecundissimam reddunt. Reperias quoque extra vrbem vites aliquot, verùm in solo arenoso. Incolis frequentissima permansit ad ea vsque tempora, quibus à Lusitanis expugnata fuit Arzilla: tum enim eiues rumore bellico perterriti, collectis rebus omnibus, Fessam profugerunt. Tum Lusitaniae Regis praefectus, quendam ex ducibus suis eò misit, qui tantisper in fide Regis eam continuit, donec Rex Fessanus consanguineo huc misso, maximi momenti Regionem montibus Gumerę Christianis infestis vicinam seruauerit. Verùm annis viginti quinque priusquam ciuitas in potestatem Lusitanorum veniret, Rex eò classem miserat, sperans fore, vt auxilio destituta dum Fessanus contra Mecnasios rebellantes praeliaretur, facilè deditionem faceret. Ast praeter opinionem pactis cum Mecnase induciis, Rex consiliarium instructo exercitu huc misit, qui Lusitanos ador tus maxima strage affecit, eorumque ducem interfectum, Fessam nouam in capsa deferri, atque lobyGoogle loco eminentiori statui, quò omnibus conspicuus esset, iussit. Post haec Lusitanus nouas colle git copias, quibus ex improuiso tempore noctur no vrbem aggressus, omnibus ferè interfectis victus &in fugam compulsus est. Verùm quod Lu sitanus duobus illis exercitibus efficere non potuit, tandem vel minimis copiis, paruaque suorum strage, vti supra diximus, peregit. Nostris temporibus Fessae Rex Machumetes nullam non tentauit aleam, quo hanc recuperaret, verùm non admodum foeliciter illi successisse intelleximus, tanta semper fuit Lusitanorum in armis praestantia. Haec omnia acta sunt Hegirae anno nongentesimo decimo septimo, a Christo autem millesimo quingentesimo octauo. ¶Casar Ezzaghir, hoc est, palatium minus. Xigua haec ciuitas à Mansore Marocci Re ge ac Pontifice in Oceani littore exstructa fuit, distat à Tingi circa duodecim, à Septa verò decem &octo passuum milibus. A Mansore porrò conditam ferunt, quòd cùm singulis annis in Granatensem prouinciam traijciendum esset, difficilis per asperos Septae montes esset cum exer citu transitus, priusquam ad mare descenderet. Sita est antem loco aperto &amoeno, cui Grana tensis regni ora ex aduerso respondet. Populis olim refertissima, textrinam &mercaturam exercuit, reliqui ferè omnes nautae sunt, qui merces Barbaricas in Europam deuehere solent. Hanc Por tugalliae Rex insperata oppugnatione occupauit. Fessanus autem modis omnibus eam recipere conatus est, verùm infausto semper Marte. Inciderunt byGoogle runt hęc in Hegirę annum octingentesimum sexa gesimum tertium, Christi autem. 1464. quae Septa maxima ciuitas. Epta, quae Latinis ciuitas, Lusitanis autem Seupta appellata, secundum classicos autho res à Romanis in faucibus freti Herculei aedificata, olim totius Mauritanię metropolis fuit, quare Romani eam nobilitarunt, fuitque in ea sum ma vrbanitas &ciuium frequentia. Deinde à Go this occupata, principem in ea constituerunt, remansitque apud eos principatus, donec Mahumetani Mauritaniae fines ingressi, hanc quoque vsurpauerunt.