# De totius Africae descriptione 162

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/162

ager illi toecundissimus, arboribus quondam copiosissimus, quas incolae in nauium structuram demessas Casarem miserunt: erat enim tum tem poris Casari nauale celeberrimum. Deinde etiam & lino foecundissimus fuit, habitatores partim textores, partim nautae fuerunt, Verùm eodem tempore quo à Lusitanis occupatum fuit oppidum Casar, hi quoque montem deseruerunt: hodie tamen domos omnes atque aedificia integra reperias, perinde ac si suos adhuc haberent incolas. ¶ Mons Quadris. xcelsissimus hic mons medius inter Septa & Tettegum, habitatores habet validissimos armisque exercitatissimos, quòd sanè abundè videre licuit in eo praelio, quod Granatę gesserunt contra Hispanos: vbi huius montis milites soli plus effecerunt, quam reliqua omnis Grana torum armatura. Ex hoc monte originem traxit quidam, quem illi Hellul vocauerunt: hic aduer sus Hispanos praeclara edidit stratagemata, cuius rei historia partim prosa partim carmine descripta, tam apud Afros quàm Granatas seruatur. Hic tandem bello Hispanico (quo victus fuit losephus Enesir Marocci Rex atque Pontifex) in quodam castello Cataloniae interfectus fuit, quod Mauri Aquilae castellum vocant. Eodem praelio Maurorum interfecta sunt sexaginta millia, neque quisquam ab ea pusna superfuit, praeter Regem cum aliquot nobilio. Haec autem anno Hegirae sexcentesimonono acta fuit, à Christo autem nato millesimo centesimo sexagesimo. Ab eo tempore Hispani foelici semper pugnauerunt, Marte, ita vt omnes ciuitates à Mauris autea sibi ademptas recuperauerunt. Ab eo verò tempore an eum vsque annum, quo Rex Ferdinandus Granatam occupauit, interiecti sunt anm ducenti octuaginta quinque secundum Arabum calculandi ratione. ¶ Beni Guedarfeth mons. On procul à Tettegum situs est, incolarum numero ditissimus, quanquam non vsque adeo sit latus armig omines sese exercet, apud Tettegum principem stipendia merent, hunc maxime obseruant, atque quocunque velit praedatum inter Christianos comitantur: hinc fit quòd nullum Fessę Regi enumerent tributum, nisi forte pro agris, vel minimum soluant censum. Plurimum sibi sumunt ex illis montibus vtilitatis, prouenit enim illic maxima: buxi copia, vnde Fessani pectines conficere solent. ¶ Errisae. Fessae Regionis descriptio. Abet haen Regio in Occidente initium non procul à freto Herculeo, extenditur Orientum versus ad flumen vsque Nocor, qui tractus circiter centum & quadraginta est iniliariorum. Ad Septentrionem prima sui parte terminatur Mediterraneo mari, vergitque Meridiem versus per quadraginta miliaria, ad eos vsque mon teis, qui flumen Guargam, hoc est, Fessae territorium, respiciunt. Haec Regio prorsus est aspera, frigidissimis montibus plena, in quibus vastissimas reperies solitudines, arboribusque elegantisfimis simis atque rectissimis refertissimas: nihil hîc fru menti prouenit, quanquam sic satis copiosam habeant vinearum, ficuum, oliuarum, atque amigdalorum copiam. incolas habet haec Regio validissimos, verum potationibus plus satis deditos, adeò vt tantùm vix sibi sernent, vnde vestes emant.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
