Latin
167
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 167
Unproofread scanNot analysed yet
Huius incolae pauperes sunt, vilissimis vtuntur vestibus: nihil omnino apud illos praeterquam paululum panici prouenit, vnde sibi panem atrum pinsunt, atque insipidissimum. Vescuntur &caepis atque alliis: fontes in hoc monte turbidiores sunt: magna illis est caprarum copia, quarum lac ceu rem pretiosissimam sibi seruant. ¶Beni Zaruel. Requentes reperiuntur in hoc monte vineae, satis copiosa quoque apud illos est oliuarum atque aliorum fructuum affluentia. Incolae miseri sunt, Seusae principis imperio parent, qui maximos ab illis census exigere solet, adeò vt miseris vix sufficere potest quicquid illis mons ille gignere potest. Singulis septimanis mercatum habent, in quo nihil aliud quàm ficus Sole exsiccati, vuae passae, atque oleum inue niuntur. Solent hircos atque capras mactare, quorum carnes adeò sunt insipidae, vt non nisi sartagine frixae edi possint. ¶Beni Rasin mons. St hic mons mari Mediterraneo non pro cul à Terga confinis: huius accolae securam agunt vitam, est enim mons omnino inexpugnabilis, omnibusque frugum generibus fe racissimus, neque vllum exsoluere coguntur tributum: prouenit apud hos satis bona obliuarum atque vini abundantia: non facilè dixerim, quantum montis costa rerum omnium sit foelicissima: illorum mulieres aut capras agunt, aut agros colunt. ¶Seusaon mons. Vllum habet vel tota Africa montem, qui cum hoc loci amoenitate sit vllo modo conferendus: in hoc oppidulum est om nis generis artificum atque mercatorum frequentissimum. hic se multorum montium princeps (Sidiheli Berrased appellabant) suam solet habere regiam, hic aliquam in eo monte ciuilitatem introducere coepit, à Rege Fessę desciuerat atque perpetuum gerebat cum Lusitanis bellum. Huius atque omnium dictorum montium pagorum incolae ab omni censu atque tributo liberi sunt, semper enim suum ducem tam pedites quàm equites sequuntur: exigua hic prouenit frugum copia, caeterùm plurimum lini vastae in hoc monte sunt solitudines, fontes penè innumeri, accolae omnes vestitum habent sic satis ad decorem compositum. ¶Beni Gebara. Aximè arduus hic mons est visendęque altitudinis, è cuius radicibus fluuioli ali quot scaturiunt. Magna hîc est vinearum atque sicuum copia: nihil frumenti tamen in eo prouenit: inhabitatores vilissimo vtuntur vestitu. maxima illis est caprarum copia, tum &bones hic reperias adeò paruos, vt semestres vix esse iudices. Est illis singulis septimanis mercatus, verùm huiusmodi vt vix vllae hic videantur merces: huc solent confluere aliquot Fessae mercatores, tum &muliones, qui fructus ex hoc monte Fessam conuehunt. olim paruit imperio cuiusdam principis, qui Regi Fessae cognatione con iunctus erat: colligebatur autem ex hoc monte duorum fere millium aureorum redditus annuus.