# De totius Africae descriptione 168

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/168

¶ Beni lerso. TAbuit hic mons infinitos olim incolas. egregium in hoc exstructum fuit collegium, in quo quae ad legem pertinebant publice praelegebantur, quam ob causam accolae omnes a tributis atque exactionibus liberi erant: postea tyrannis quidam Fessae Regis copiis adiu tus, montem sibi tributarium reddidit, fugatis primo incolis, deinde etiam collegium deleuit, in quo reperti sunt volumina plus quam quatuor millibus aureorum aequiualentia, viros eru ditissimos maximique nominis gladio subiecit: Haec autem acta sunt Hegirae anno non ingentesimo octauodecimo, hoc est post natum Christum millesimo quingentesimonono. . Tota mens. Am dicto monti vicinus est & hic qui Tezarin ob incolis appellatur: frequentissimi hîc fontes, solitudines atque vineae: in huius summitate multa visuntur aedificia antiquissima, à Romanis, quantum ego conijcere potui, exstructa, hic in subterraneis fossis, vt antea diximus, Romanorum thesauros adhuc quotidie quęrunt: incolae omnes ignorantissimi sunt, atque cre bris exactionibus miserrimi. ¶ Beni Buscibet. FriRigidissimus hic mons est, quare nihil omnino frugum producit, neque etiam pe cus alere potest, cùm propter ingentem frigiditatem, tum quoque propter nimiam illius loci sterilitatem: huic accedit quod illarum arbo rum folia eius sunt naturae, vt capras alere non possint. prouenit hic maxima nucum copia, adeo vt Fessam vicinasque ciuitates abundè de his prouideant: vuae omnes nigrae hîc proueniunt, quibus cibus quidam (Cibibbo vocant) ab illis confici solet: vinum coctum quoque conficiunt, maximamque vini copiam quotannis colligunt. Laneis quibusdam vestiuntur penulis, lodices dicas quales in talis in vsu sunt: habent autem huiusmodi penulae capucia, quibus caput tegunt, adeo vt vix homines esse intelligas: penulae autem candidis nigrisque maculis sunt versicolores. hyeme mercatores qui nuces atque vuas passas ex hoc monte Fessam deferunt, vix cibum sibi reperiunt, neque enim frumentum illis est neque carnes, coepis tantùm vescuntur atque pisculis quibusdam salsis, quae tamen maximo apud illos habentur precio: vescuntur quoque vino cocto atque fabis illorum more paratis, estque hic cibus in eo monte delicatissimus; vinum autem coctum mulLLONI to cum pane vorant 6 Beni Gualid mons. Ltissimus est maximeque arduus, accolae omnes ditissimi, vuas enim colligunt nigras, quibus Cibibbum coquunt. Prouenit illis amygdalorum, sicuum, atque oliuarum maxima abundantia. Praeterea nullum Regi Fessae tributum persoluunt, nisi quòd quaelibet familia quartam vnius aurei partem enumerat, quo liceat liberè ad Fessae mercatum adcedere. Quòd si quisquam Fessanus aliquo illos afficiat incommodo, hunc illi aut eius consanguineum cùm primum in eo monte nacti sunt, detinent, nec prius Fessam redire sinunt, quàm probè de iniuria satisfactum est.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
