Latin
169
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 169
Unproofread scanNot analysed yet
Huius montis populi sic satis eleganti vtuntur vestitu, estque illis ea libertas concessa, vt quotquot Fessani exulant, hic liberè remanere liceat, quin &exulibus quoque tantisper dum apud illos commorantur, victum praebent gratis. Quòd si hic monFessae regis pareret imperio, nemini dubium quin sex millium aureorum numerarent singulis annis prouentum: numerat enim plus quàm sexcentas easdemque ditissimas familias. ¶Mernita mons. St hic mons iam dicto ferè contiguus, eiusdem omnino generis sunt incolae, eadem his est nobilitas, libertas, atque diuitiarum praefiantia. Huius mulieres vel propter minimam a maritis illatam iniuriam, continuò relictis liberis atque marito inde ad alium migrant montem, nouumque pro arbitrio sibi quaerunt amatorem. Quam ob causam perpetuum inter illos bellum geritur: neque prius pax inter eos esse potest, nisi qui postremò sibi vxorem seruat, priori marito omnes restituat pecunias, quas in primis nuptiis celebrandis impendit: huius rei iudices habent, qui miseros mirum in modum facultatibus omnibus propemodum exsorbent. Ha¶ Hagustun mons. Ltissimus atque idem frigidissimus mons est, frequentissimi hic fontes, maximaque vinearum copia, è quibus vuas nigras decerpunt, magna quoque hic sicuum, mellis, malorum cotoneorum est abundantia: mala autem cotonea maximè odorifera atque elegantissima in ea tantùm planicie proueniunt, quae monti subiecta est: sunt &hi oleo optimo dicissimi, incolae ab omni tributo sunt liberi, tamen illorum nemo est, qui non in animi gratissimi signum Regi Fessae amplissima missitet munera: hinc fit quod secure atque libere illis liceat inter Fessanos negociari, à quibus magnam emunt frumenti, la nae atque telae copiam. Ornatissimo vtuntur vestitu, ijque praesertim qui in nobiliori huius mon tis parte habitant, hi enim omnes ferè aut mercaturam, aut artem aliquam exercent? bona quoque illorum pars nobiles sunt. ¶Beni ledit mons T Aximus hic mons est atque incolarum numero ditissimus, hic nihil tamen pręter vuas prouenit, vnde sibi Cibibbo con ficere solent atque vinum. Accolae olim ab omni tributo liberi fuerunt, sed tandem propter crebras indies illorum praedationes, atque in exteras nationes iniurias, Bedis princeps Fessanis militibus adiutus, hos omnes subegit, libertatemque ademit: numerantur in hoc monte circiter quinquaginta rura, tamen vix quadringentorum aureorum an numerant censum annuum. q Lucanus mons.