# De totius Africae descriptione 17

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/17

Nonnunqua enim tibiam tibiae innixam in ipso cameli collo habent: interdum verò stapedis vice, restis est camelo ex humeris dependens, nulla stassae habita cognitione. Pro calcaribus, bacillo vnius cubiti longitudine vtun tur, qui cuspide altero ferreum habet pugionem, quo humeros tantùm camelorum pungere soleut. Qui equitatu parantur cameli, nares ferè omnes perforatas habent, annulusque coreaceus illis aptatur, quo ceu freno quodam & domari & duci facilius possint, quemadmodum & apud Italos bubalos videre licet. Lecti vice, stibadiis seu storeis ex iunco consitis vtuntur. Tentoria ferè ex vndulato, aut ex aspera quadam lana conficiuntur, quae intra dactylorum racemos reperiri solet. Quod ad victum attinet, non dictu facilè, quam sit ea gens famis inediaeque patientissima. Neque pane vescuntur, neque cibo aliquo vel quocunque modo cocto, solo camelorum lacte contenti, nil praeterea deliciarum ambiunt. Pro ientaculo ingentem lactis tepentis cyathum epotant, in coenam nonnullae carnes siccae lacte ac butyro condiri solent, ex his suam quisque portionem arripit, ac sic è manu vorat. Et ne quid in stomacho situs contrahat cibus, id iuris quoque sorbent, quod carnes antea condiderat: qua in re caua ma nu cochlearis vice vtuntur, tanquam naturae instrumento ad id peragendum aptissimo. Exinde rursum lactis patera exhauritur, estque hic totius coenae colophon. Dum illis adhuc lactis aliqua datur copia, aquam prorsus negligunt, quod ferè in Vere accidit, quo toto tempore quosdam inter hos reperias, qui nec manus nec faciem semel abluerunt. Quod hac de causa euenire credibile est, nam vt antea diximus, dum illis lac durat, ea loca non adeunt, quibus aqua inueniri posset; adde, quod illorum camoeli, dum herbis pascuntur, aquam non bibunt. Omnis eorum vita venationibus ac rapinis transigitur, in hoc enim to tis brachiis incumbunt, vt hostium camoelos abi gant, nec vltra triduum eundem locum occupant, non enim diutius possent pascua eorum sufficere camoelis. Et quanuis, vti iam dictum est, nullam habeant ciuilitatis rationem, nullumque vitae in stitutum praescriptum, illis tamen dux quidam siue princeps praesidet, cui ceu regi & obediunt & debitos honores tribuunt. Non literarum modò ac disciplinarum rudissimi perhibentur, verùm etiam & virtutum apud illos summus est neglectus: adeò vt vnum vix in toto illo populo repe rias, qui aut consilio polleat aut iudicio. Quin & si quisquam iniuria affectus velit aduersarium in ius vocare, huic totos quinque aut sex dies equitandum, priusquam iudicis cuiusquam tentorium pertingere queat. Tanta huic genti artium atque bonarum disciplinarum despectus, vt ne deserta illa studij ergò exire dignentur: neque si quis eruditus fuerit, eorum amare commercium potest, propter mores tum incultos, tum omnibus modis detestandos. At si quis tamen iudex reperiatur, qui illorum mores vtcunque ferens, cum illis ma nere velit, largissima huic in annum stipendia nu merantur.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
