# De totius Africae descriptione 170.1-3

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 170.1 to 170.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/170.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/170.1

MiIrandae altitudinis maximeque arduus hic mons est, incolae ditissimi, magna illis enim vuarum passarum, sicuum, amygdalorum, olei, malorum cotoneorum atque citreorum prouenit affluentia: & quoniam trigintaquinque tantùm miliaribus à Fessa distant, omnes eorum fructus eò deuehunt: sunt ferè or mnes nobiles, incredibili superbia tumidi, adeò vt nullum unquam cuiquam persoluere tributu xoluerunt, sciunt enim illorum montem propter loci munitissimi naturam non facile, à quoquam expugnari, posse: hic quoque Fessam exules lipen sunt, splendideque omnes, adulteris tantum dem ptis, excipiuntur: nam cum huius montis accolae maxime Zelotypia laborent, adulteros omnino admittere nolunt. Multa his à Fessae rege conceduntur, propter amplas, quas ex eo monte colEX: LIIS III. ligit, vtilitates ¶ Beni, Guarenal. St hic mons triginta ferè longitudine mi liarium, latitudine verò circa quindecim diuiditur autem in tres partes, inter hunc atque duos iam dictos montes nonnulli praetelfluunt riuuli. Accolae omnes strenuissimi atque ad arma exercitatissimi, sed vltra modum, à Fesse duce exactionibus granati, qui singulis annis ab hoc monte decem & octo milium aureorum sibi tributum postulat: mons quidem vuis, oliuis, sicubus atque lino foecundissimus est, vnde & bonam sibi colligunt pecuniarum copiam, verùm quicquid illis colligitur, id in vniuersum ad Fessanum redit ducem, ille continuò suos habet in hoc dibzy G Google hoc monte receptores, qui miseros miserrimè ex sorbere solent: infiniti propemodum in hoc non te sunt pagi atque vici, quorum nonnulli centum nonnulli ducentas aut plures etiam numerent fa milias: militum bello exercitatissimorum circiter vigintiquinque numerant millia: verpetuum il lis geritur cum vicinis bellum. Fessę autem Rex propter vtrinque interfectos, ingentem sibi numerari iubet pecuniae summam, adeò vt non pa rum vtilitatis ex eorum dissidiis capiat. Est in hoc monte oppidulum sic satis frequens, in quo nullum vix artificium desiderare posses, huius ager vineis, malis cotoneis atque citreis foelicissimus est, quae omnia apud Fessanos diuenduntur: magna quoque hic est telae textorum copia, multi hic iudices atque causidici. Est & illis mercatus sic satis frequens, ad quem confluere solent vi cinorum montium accolae.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
