Latin
171
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 171
Unproofread scanNot analysed yet
Arduus admodum est, vastę in eo solitudines, magna apud illos prouenit vuarum, oliuarum, atque ficuum copia: ager verò frumento non vsque adeò foelix est. Incolae omnes crebris exactionibus à Rege Fessae indies vexantur. Ad huius radices innumeri reperiuntur fontes atque fluuioli, quorum aqua turbida, palato minus grata, vtpote quae propter arenae naturam calcis gustum referat, sermulti hic reperiuntur, qui gurgulionis nodum eminentiorem habent, quod &de aliis quibusdam antea dictum est. Omnes vinum bibunc non dilutum, quod susteruefactum illis durare dicitur in annum decimumquintum, non quòd omne vinum illis feruefiat, seruant enim &crudum, conficiuntque maximam quotannis vini cocti quantitate, quam vasis fundo strictiorib. ore verò latiorib. seruare solent. Est illis singulis septimanis frequentiss. mercatus, in quo vinum, oleum, atque vuas passas venalia reperies. Sunt &hi miserrimi, summaque paupertate infoelicissimi, quod facilè ex eorum vestitu colligere licet. Perpetuae atque antiquissimae inter hos aluntur inimicitiae, quare &frequentissimè ad arma vocantur. ¶Beni leginefen mons. Am dicto monti confinis est, extenditurque in longum ad decem ferè passuum milia. Inter hunc atque iam dictum montem riuulus quidam praeterfluit. Accolae omnes ebrietatibus plus satis dediti sunt, adeò vt vinum ceu nectar quoddam habeant. Nihil hic omnino fructuum, sed incredibilis vini prouenit copia. Capras alunt aliquot, quae perpetuò in nemoribus illis degunt, nec aliam pręter capronam carnem aut hircinam habent. Fuit mihi magna cum huius montis incolis consuetudo, erat enim patri meo in hoc mon te nonnihil ditionis: sed aegrè admodum aut redditus aut pecunias inde recipiebat: non enim dictu facilè, quàm sint illi homines in soluendo debito difficiles. 6. Beni Mesgalda mons. St hic mons iam dicto nec non &Guargae flumini confinis. Magna in eo conficitur saponis liquidi quantitas, durum enim conficere nesciunt. Ad huius radices spatiosissima est planicies, quae ab Arabibus occupatur, quare &assiduum inter illos bellum geri satis verisimile est. Maximam illi Fesse Regi enumerant quotannis pecuniae summam, nec facilè dixerim quàm mi serè nouis indies exactionibus vexentur. Innumeri in hoc monte sunt legis doctores; atque literarum studiosi: à quibus &maximo quotidie afficiuntur incommodo. Hi vinum quidem bibunt, populo autem interdictum esse persuadere coV iij byGoe conantur, quanquam illis parum admodum à nonnullis habetur fidei. Ab huius montis incolis non magnum admodum exigitur tributum, idque eò fortasse quòd legis doctores aliosque insignis eruditionis viros alunt. ¶Beni Guamut mons.