# De totius Africae descriptione 174

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/174

Post haec cùm Tezzotae princeps ab hoc Rege contra Christianos auxilium re gasset, nobilis ille iuuenis cum trecentis equis eò missus est, & quemadmodum antea multis in lo cis, ita & nunc strenuissimum sese praebuit ducem, nondum tamen illius animositas principem mouit, cui solummodò propter musices peritiam gra tus esse potuit: quare tandem indignatus ad quosdam quos adhuc habebat amicos nobiles Garetum se contulit, qui adiunctis huic quinquaginta equitibus, in Meggei arcis tutelam miserunt: po stea ab omnibus illorum montium incolis sic fuit adamatus, vt illum quisque pro facultatum portione iuuerit Tandem Bedis princeps collecto trecentorum equitum atque mille peditum exercitu, conatus est iuuenem expellere, qui mox exiguo illo quem secum habebat exercitu, ita di micant, vt hostes in fugam vertit, ac sic paulatim crebris tandem victoriis huius nomen omnibus innotuit, vt Fessae Rex satis opimum illi adiunxerit prouentum, quem antea Bedis rectoribus dederat, vt hostem Hispanum summis viribus ab ea regione pellerent, atque ab hoc principe Mauri primùm bellandi didicerunt peritium: nunc an nuum prouentum Fessae Rex duplicauit, adeò vt duGoc ducentos nunc alat equites, qui armorum praestantia plus valent, quàm vicinorum militum duo millia. ¶ Echebdeuon mons. Xtenditur à Chasasa Orientem versus ad flumen vsque Muluiam, deinde à mari Mediterraneo ad Meridiem in desertum vsque Gareti vergit. Incolas habuit ditissimos, atque validissimos: est autem mons melle, hordeo atque omnis generis pecudib. copiosissimus, frequentia hic prata atque amoenissima, verùm ab eo tem pore quo Casasa ab Hispanis fuit occupata, cùm hi propter militum inopiam, se hostium impetum ferre non posse viderent, relicto monte atque propriis domibus incendio deletis, ad vicinos se montes contulerunt. ¶ Benizaid mons. IC mons extenditur Occidentem versus ad loca vsque Nocor flumini vicina, idque per vigintiquatuor miliaria, accolas habet ditissimos, validissimos, atque animo li beralissimos, sic vt omnes hac iter facientes lautissime excipiant atque immunes dimittant: magna illis colligitur ferri ac hordei copia, laetissima in hoc monte pascua, ingentem quoque hic reperias pecudum atque armentorum numerum, quamplurimae ferri fodinae in ea planicie sunt, neque illis nonquam deest aqua: nihil census persoluunt. illorum autem domus qui ferrum effodiunt, non procul à ferri fodinis sitae sunt: ferrum mercato res globulis Fessam venale deferunt, quando in virgas reducendi neque vsum habent, neque artem: deinde & vomeres, ligones, aliaque id genus rusticorum instrumenta conficiunt, neque chalybis quicquam ex eo ferro haberi potest. Azgangan mons.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
