# De totius Africae descriptione 175

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/175

Erminatur hic mos in Meridie cum Cha sasa, incolis ditissimis atque valentissimis copiosus est: nam praeterquam quod magna hic rerum omnium prouenit affluentia, illud quoque habet, quòd Gareti desertum ad huius radices sit situm, cuius incolae cum huius montis populo magnam habent consuetudinem: remansit tamen & hic mons incolis vacuus, ab eodem tempore quo capta fuit Chasasa. ¶ Beni Teusin mons. N Meridie iam dicto monti coniunctus est atque extenditur in longum à Gareti deserto ad flumen vsque Nocor per decem ferè miliaria, ex altera parte laetissimas atque amoenissimas habet planicies, incolae omnes liberi, nihil omnino tributi exsoluunt, idque eò fortasse quòd Tezzotan, Meggeum, atque Bedin militum mul titudine longè antecellant. Huic accedit quòd Meggei principem armis aliquando ita iuuisse cre duntur, vt illorum ope id regnum sibi sit adeptus: magna his cum Fessanis semper est amicitia, idque propter antiquissimam illam consuetudinem, quę inter eos fuit, priusquam Fessani aliquod sibi re gnum habebant. Postea Fessae quidam causidicus habitauit, qui ex hoc monte natus erat, ille sic pristinam illam amicitiam Regi ob oculos posuit, vt libertatem suis conterraneis acquisierit: fuit tandem & maxima illis cum Marinis amici tia, idque eò fortasse quòd mater Abusahidi illius gentis Regis tertij ex hoc monte patre nobilistosimo fuerat orta. ¶ Guardan mons. St hic mos iam dicto in Septentrione con tiguus, patet in longum ad mare vsque Mediterraneum duodecim, in latum verò vsque ad flumen Nicor octo ferè miliaria. Huius accolae validi sunt, atque ditissimi. Diebus sabbati frequentiss. illis est mercatus ad ripam cuiusdam fluuioli: huc concurrere solet maxima Garetae montis incolarum pars, necnon & Fessae mercatores quamplurimi, qui ferrum hic atque frena oleo commutant, magna enim in illis montibus prouenit oliuarum copia. Nihil aut parum admodum vini habent, quanquam Arilitae monti vicini sunt, in quo sese vino plus satis ingurgitare solent. Per aliquod tempus tributarij fuerunt sub Bedis principe, postea verò opera cujusdam doctissimi viri atque concionatoris id eis à Fessae Rege concessum fuit, vt tributum tantùm pro suo quisque arbitrio exsoluerent. Ita factum est, vt missa singulis annis ad Regem aliqua pecuniarum summa, deinde & equis atque mancipiis aliquot, nihil praeterea ab illis exigatur. q Postrema Gareti deserti pars. CAretum in tres diuiditur partes, quarum I prima ciuitates, secunda iam dictos mon tes, (huius incolae vulgò Bottoia appellantur) tertia deserta complectitur, quae in Septen trione à mari Mediterraneo initium habent, atque sese Meridiem versus ad id vsque desertum extendunt quod illi Chaus appellitant: in Occidente cum iam dictis montib. terminantur, in Oriente verò clauduntur flumine Muluia. Harum longi tudo sexaginta est miliariorum, latitudo verò tri ginta. Asperi sunt atque aridi, adeò vt hic nihil ferè aquae praeterquam in flumine Muluia reperias.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
