Latin
177.1 to 177.5
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 177.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ab eo tempore quo Marinorum genus Occidentale regnum occupauit, haec ciuitas mul torum itized by Google Dig torum bellorum causam dedit: Marini enim sub Fessano Rege esse sitam volebant, Telensini verò Rex sibi id imperium asscribere conabatur. ¶Haddagia oppidum. Addagia oppidulum ab Afris ad insulae modum exstructum, cingitur enim flumine Mululo, quod in Muluiam non procul ab hoc oppido delatur: oppidum olim fuit frequentissimum atque opulentissimum: verum Arabibus Occidentase regnum possidentibus, coepit paulatim minui: est enim deferto Dahra confine, quod nequissimis quibusdam Arabibus refertum est. Eodem tempore quo Teurertum excisum fuit, hoc quoque oppidum omnino deletum est, neque aliud quicquam praeterquam muros reliquerunt, qui &in hunc vsque visuntur diem. quam Garsis castrum. N scopulo quodam ad flumen Muluiam exstructum fuit, distat à Teurerto quindecim miliaria: in hoc tanquam in loco munitissimo, Beni Marini sua frumenta seruare solebant, eo tempore quo deserta inhabitabant. Postea ab Abuhenan quinto Marinorum Rege occupatum fuit: non admodum multum habet agrorum in locis vicinis: hortum vuarum, malorum persicorum atque ficuum copia amoenissimum habent, qui quoniam opacissimis vndique nemoribus cin ctus est, paradisus videtur ad alia illa loca collatus. huius incolae rudiori ingenio atque ab omni ciuilitate alienissimi, neque aliud quicquam quàm frumentum seruant, quod his ab Arabibus creditum est: si quis castrum à longè aspiciat, tugurium dibzy G Goog rium magis quàm castrum esse putet: murus enim vndique praeruptus, magnam indicat antiquitatem, tectum autem atris quibusdam lapidib. stratum est. ¶Dubdu. Vbdu oppidum antiquum ab Afris in monte quodam altissimo, locique natura munitissimo exstructum est, hoc Senetorum quędam inhabitat familia. Ab huius montis vertice frequentes defluunt fontes, atque tandem per oppidum delabuntur. Ab hoc oppido distat planicies supposita quinque ferè miliaria, cum tamen sesquimiliare vix cuiquam abesse videatur, adeò prolixius est iter varie in girum sesevoluens. Quicquid habet ditionis hoc oppidum, in huius montis vertice situm est, subiecta enim planicies fragosa est atque inculta: nisi quòd in veraque ripa fluuioli huic oppido suppositi hortulos nonullos reperias: nec tantum in hoc monte frumenti prouenit, vt satis ciuium necessitati esse posset, nisi maxima frumenti copia illis à Tezza conue heretur: tantùm enim in hoc exstructum fuit à Marinis, vt praesidium esset, idque eo tempore quo illis Occidentale regnum ademptum fuit.