# De totius Africae descriptione 177.6

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 177.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/177.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/177.6

Postea hunc locum inhabitare coepit familia quędam, quę Beni Guertaggen appellata est, haec & in huc vique diem id regni sibi seruauit. Cùm autem Ma rini à Fessae regno exclusi fuerunt, Arabes vicini huius oppidi imperium sibi occupare studuerunt: verùm auxilio cuiusdam Muse Ibnus Chamum, qui ex eadem erat familia, sic contra hostes dimicatum est, vt induciae inter illos sint pactae: Muse Ibnum huius oppidi sibi imperium seruauit, post cuius dibzy G Google cuius mortem filius Acmed patri successit, atque patrium animum per omnia referens, tranquille imperium ad mortem vsque administrauit.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
