# De totius Africae descriptione 179

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/179

Tum Rex illum humo sustulit, oscu lo excepit, amicisque verbis allocutus est. Deinde vtramque filiam accersi iussit, quas Mahumetis filiis in vxores dedit: quibus omnibus transactis ressanus exercitum ab eo monte amouit, Fessamque victor rediit: Haec autem Hegirae anno non ingentesimo quarto: à Christo nato millesimo qua dringentesimo nonagesimo quinto acta sunt. Ego anno Hegirae noningentesimo vicesimo pri mo hanc vrbem inuisi, vbi humanissimè à dicto Mahumente, propter literas quasdam commendatitias, quas à Fessae Rege atque eius fratre afferebam, exceptus fui. neque desinebat ille rogare quidnam, & quomodo omnia apud Fessae Revem gerebantur. ¶ Tere ciuitas. Eza ciuitas maxima, nobilis atque opulentissima est, ab Africanis in quinto ab Atlante miliario exstructa, distat à Fessa quinquaginta, ab Oceano triginta, à mediterraneo autem tantùm septem miliaria, ea via qua Ga reto Chasasan iturnum: erat autem familiarum plus minus quinque milia, domos habet structura non admodum elegantes, nisi quòd fortasse nobilium palacia, collegia, atque templa, aliquantulque sint ornatiora: defluit ab Atlante nuulus quida, qui per huius ciuitatis summum templum decurrit: sit autem interdum vt à vicinis propter certum inter eos dissidium flumen huic ciuitati adimatur, atque aliò ducatur, ita vt ciuibus maximum inferant incommodum: tum enim nequam edificare possunt, nec aduam habent potabilem, nisi turbidam è quibusdam cisternis sibi petant; quę res sppenumerò facit, vt pacem cum vicinis inire cogantur. Haec autem ciuitas cùm opulentia, tum & ciuium frequentia tertium in tota hac regione sibi occupat locum: templum habet, quod Fessanum templum magnitudine superat: tria hic reperies collegia, hypocausta frequetissima, hospicia ferè innumera. Habent hic artes suum quaeque locum, non aliter atque quod antea de Fessa diximus: incolae animosi atque ingenio liberali, qua in re Fessanos etiam superant: magnam hic literatorum atque doctissimorum virorum rep rias copiam, diuitiis affluunt: ager enim illis licissimus est atque foecundissimus. Extra liuius vrbis moenia campos reperies spatiosissimos, fluuiolos cumplures, quibus horti omnis generis fructibus copiosissimi irrigantur: inuenias & his vinearum maximam copiam, hae vuas palato gratissimas producunt, vnde & Iudaei (horum quingentae numerantur familiae) optimum sibi vinu con conficiunt, adeò vt nusquam generosius in tota Africa vix reperiri possit. Est & in hoc oppido fijsigne quoddam castrum, in quo se totius oppidi princeps continere solet.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
