# De totius Africae descriptione 18

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/18

Sunt enim qui mille ducatos annuè sunt qui plus, sunt qui minus suo iudici exsoluant, idque pro eorum iudicio atque arbitrio. Qui no biliores videri volunt, pannum, vt dixi, nigrum in capite gerunt, cuius pars quaedam totam faciem oculis tantùm exceptis tegit, estque hic eorum ha bitus quotidianus. Quoties autem cibum in os ingerunt, pannum auferunt, ac mox singulis morsibus retegunt: huiusque talem afferunt rationem: Quemadmodum, inquiunt, indecorum est, si quis cibum euomat, aut ex ore in terram deijciat, ita nec honestum videri poterit, aperto ore cibum sumere. Huius populi foeminae crassiores sunt atque carnosae, caeterùm non vsqueadeo albae. Maxima illis pinguedinis portio circa pectus ac mamillas, sed ea parte quam cingulum premit, graciliores sunt. Ciuilitatem summè colunt, cùm inter loquendum, tum & in porrigendis manibus: patiuntur & interdum se osculo excipi, verùm si quis propius accedere conetur, vitę periculo se se exponit. Eam namque ob causam multos se mutuò indies interficere videas, idque beluino prorsus more, nulla adhibita hac in re misericordia. Videnturque hac in parte plus sapere, quàm nostratium plerique, cum nec caprarum mariti se effici vllo modo velint. Maius semper illis fuit liberalitatis studium, byGoog dium, quàm quis facilè exprimere queat.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
