# De totius Africae descriptione 184

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/184

Nihil in hoc oppido egregij visitur, praeterquam templum quoddam, per cuius medium flumen praeterfluit latissimum, & ad cuius fores fons aquae est limpidissimae. Maxima autem huius oppidi pars cuiusdam huius Regis fratris negligentia peruit, atque ruina plurimis in locis est deleta. ¶ Mesdaga. Ppidulum hoc ad radices Atlantis à iam dicto distat Occidentem versus plus mi nus octo passuum milia, elegantissimo cinctum est muro, domos habet structura non admodum elegantes, singulis tamen suus fons est limpidissimus. Incolae fere omnes figulinam exercent, quòd optimi generis creta porcelanis vasis accommoda abundent, ex qua ingentem testaceorum vasorum copiam conficiunt, Fessamque vendenda mittant: nam inde in duodecimo tantùm Meridiem versus absunt miliario. Ager hordeo, lino, atque canabe foecundissimus est: maximam quottannis colligunt ficuum atque aliorum fructuum abundantiam. In huius quemadmodum & in praedicti oppidi nemoribus vicinis, maximam reperies leonum copiam, non tamen vsqueadeo nocent, namque vel bacillo aliquo facillime à quouis etiam tunido abigi possunt. Palatinis ¶ Beni Bachlul. AnNgustum hoc quoque est oppidulum, ea Atlantis facie quae Fessam respicit, exstructum; à Fessa circiter duodecim distat miliaria, non procul ab hoc via est, quę in Nu midiam ducit. Per huius medium à monte vicino permulti defluunt riuuli, neque situ à iam di cto oppido magnopere differt, nisi quòd ad Meridionale latus nihil pręter nemora habet, è quibus incolae ligna sibi colligunt, atque Fessam venalia deuehunt. Perpetuis vexantur aulicorum aliorumque exactionibus, neque vllum ferè inter hos reperiri potest ciuilitatis vestigium. ¶ Ham Lisuan. B Afris in planicie quadam montibus cir cumcincta exstructum oppidum, ea via, qua Sofroi ad Numidiam proficiscitur: nomen à fonte idoli sortitum est, quod hanc ob causam factum esse arbitratur. Eo tempore quo Afri adhuc idololatris dediti essent, templum ha bebant huic oppido vicinum, ad quod certis quibusdam anni temporibus maxima vtriusque sexus homines sub noctem confluere consueuerunt: hic sacrificiis absolutis atque luminibus omnibus extinctis, ea quisque foemina potiebatur, quae primo contactu sese offerebat. Mulieribus autem quae huic ludo interfuerant, per integrum annum alicuius viri contactus interdicebatur: qui verò inde procreabantur pueri, ceu sacrae rei addicti ab huius templi sacerdote alebantur. In eo templo fons erat, qui & in hunc vsque visitur diem; caeterum nec templum, nec ciuitatis vllum iam reperies monumentum, vtpote à Mahumetanis deleta omnia. Fons autem primò lacum efficit, ac postea frequentissimis sese riuulis in planiciem effundit. q Machdia. Oc oppidum in planicie medium inter Athlantem, syluas, atque flumina situm est, distat à iam dicto miliarib. plus minus decem.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
