Latin
185
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 185
Unproofread scanNot analysed yet
Conditorem habuit quendam apud gentem eam concionatorem, qui in hoc monte natus erat: eo tempore exstrui coepit, quo Zeneti Fessanum regerent imperium. Postquam verò Luntunensium Rex Iosephus ad id regni successisset, hoc oppidum destructum est, atque sic prorsus deletum, vt elegantissimum templum cum aliqua tantùm muri parte remansit, incolae autem Regi Fessano tributarij sunt effecti, idque anno Hegirae 519. ¶Sachbel Marga, hoc est, viri validissimi planicies. Atet haec planicies in longum quadraginta, in latum autem triginta fere miliaria: huic confines sunt montes quidam, qui cum Athlante contigui sunt: in his vastissimae sunt solitudines, arboribus altissimis refertissimae. Frequentissima hic atque cateruatim reperies po sita tuguriola, quae à carbonariis ferè occupantur: incredibilis enim ex his montibus Fessam deuehitur carbonum copia. Qui hic reperiuntur leones, adeò miseros incommodant carbonarios, vt &deuorent interdum. Elegantissimae atque crassissimae hinc Fessam conuehuntur trabes. Planicies tota inculta est atque arida, ita vt vix quicquàm boni in ea prouenire queat. SAxArgari Camaren. St &haec quoque planicies nemorosis vndique montib. cincta, pratum ferè esse dicas, propter perpetuas in hoc loco herbas amoenissimas: quare huc per totam aestatem pe cus agere, intraque sepes altissimas atque muni tissimas à leonum impetu secura seruare solent. ¶Centiputeus mons. IN hoc incredibilis altitudinis monte antiquissima reperiuntur aedificia, quibus etiam vicinus est puteus tantae profunditatis, vt fundum nullo modo videri possit. In hunc extremae dementiae homines quidam funibus se intromitti iubent, atque manibus lucernam quandam aut falcem circumferunt: infernè in multas stationes atque ceu solaria distinctum affirmant, atque postremo spaciosissimum quendam reperiri locum scalpellis cauatum, vndique ceu muris cinctum, in quibus quatuor veluti ostia sunt, quae ad alia loca aliquantò angustiora ducunt, in his aquae viuae puteos esse dicunt. Fit quoque interdum, vt nonnulli hic vitam misere finiant: nam si fortè subitò ventorum impetu lucernas extingui contingat, nullo modo egressum, vbi funis dependet, inuenire possunt, adeò vt multa fame interire illos oporteat. A quodam nobili Fessano mihi relatum est, fuisse quosdam numero decem, qui huius putei miracula visendi cupiditate allecti, negocioque parati, tres primùm ingressi sunt, qui vbi iam ad quatuor illa peruenissent ostia, duo simul hanc, tertius verò solus illam sibi delegit viam.