# De totius Africae descriptione 187

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/187

TeEzergha oppidum angustissimum instar propugnaculi ab Afris in ripa fluuioli cuiusdam exstructum, qui ad iamdicti mon tis radices praeterfluit: vilissima hic est cum incola rum tum aedificiorum conditio, ab omni namque humanitate atque ciuilitate alienissimi sunt. Qui inter montes vicinos continetur ager, non adeò magnam producit hordei atque maiorum persicorum copiam. Omnes quorundam Arabum, quos Deuil Chusein appellant, imperio parent. ¶ Vmen Giunaibe. Ntiquum fuit oppidum, ab Arabib. nunc deletum, à iam dicto in duodecimo ferè distabat miliario, ea Athlantis facie quae Meridiem respicit. Crebris quorundam Arabum incursionibus adeò periculosum est, vt vix illac quisquam iter facere audeat. Est huic oppido vicina quaedam via, quam non nisi saltando praeterire licet, nisi quis febribus se correptum velit: cuius rei periculum se fecisse permultos affirmantes audiui. ¶ Beni Merasen mons. N signis altitudinis atque frigiditatis hic mons, incolas habet equorum atque asinorum multitudine ditissimos: neque frequentissimi hic desunt muli, qui absque freno atque ephippiis merces huc atque illuc deuehere solent. Domus illis non lapideis, sed iunceis constructae sunt muris. Ditissimi omnes ferè accolę, nullum Fessano per soluunt tributum, idque fortasse propter montem natura munitissimum. Medibzy G Googl ¶ Mesettaza mons. Xtenditur hic mons ab Oriente Occiden tem versus triginta ferè in longum miliaria, in latum autem duodecim. In Occidente Edeesem planiciei confinis est, quae & Temesnę adiacet: iam dicto monti incolarum qualitate, equorum atque mulorum copia persimilis est. Reperies Fessae doctissimorum hominum maximam copiam, qui ex hoc monte originem traxe runt: nihil tributi annumerant, nisi fortè Regi mu nuscula pro arbitrio missitent. 5 7iz, montes. Quodam flumine qui ex iisdem defluit nomem accepisse creditur, in Oriente Mesettaza terminatur, in Occidente Tedlae atque Dedis montibus confines sunt, in Meridie Numidiae partem illam respiciunt quae Segelinessa appellatur, Septentrio autem Edecsen atque Guregrae planicie hos montes claudit, patent in longum centum ferè, in latum vero circiter quadraginta passuum milia: numero autem quindecim sunt, frigidissimi maximeque ardui, vnde & frequentissimi defluunt riuuli: incolas habent quos Sanagas vocant, homines cuiusuis aurae saeuitiae, atque frigiditatis patientissimos: tunicam tantùm vnam quatuor anni temporib. gestant, huic quędam chiamis superinduitur: tibia atque pedes pan niculis ceu fasciis inuoluunt, nullo anni tempore caput tegunt. Maxima reperitur in hoc monte pecudum, mulorum atque asinorum copia, ra tiores verò solitudines. Nihil hoc populo scelestius, aut ad furta atque direptiones magis natum repe A à iij reperiri potest. Perpetuas alunt cum Arabib. inimicitias, quos miris quotidie afficiunt incommodis, atque vt magis ad furorem excitent, camelos interdum his ademptos ex montis alicuius vertice praecipitant.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
