# De totius Africae descriptione 191

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/191

Paruit olim Telensinorum imperio, quo tempore ciuitatem dixisses, nunc autem ad Arabes deuolutum, nihil aliud ferè quàm stabulum esse iudices: nihil hit aliud qui frumenta reseruant, ab incolis propter Arabum iniurias planè destitutum nunc inuenias. ¶ Iuli castrum. Eli castrum antiquissimum ab Afris in planicie quadam exstructum, quae cum dicto confinis est deserto, huic nonnihil agrorum adiacet qui hordeo tantùm atque panico accom modi sunt. Habuit olim incolarum satis magnam frequentiam, murisque cinctum fuit elegantissi mis: postea verò belli iniuria solo aequati fuerunt, incolae expulsi. Deinde post aliquot annos à quibusdam religiosis viris rursum inhabitari coepit, qui apud Telensini Reges, Arabesque omnes maximo in honore habentur. Hi illae praetereuntes liberalissimè atque magnificè per totum triduum excipiunt, ac asymbolos dimittut. Huius omnes domus humiles sunt viliores, muris cretaceis tectum additur stramineum. Huic vicinus est quidam fluuius, vnde quicquid habent agrorum optimè irrigatur, idque insigni fit naturae prouidentia: nam tantus huic Regioni est aestus, tantaque siccitas, vt nisi agri assiduò irrigarentur, nihil emnino hic frugum prouenire posset. 4 Guagida oppidum. Ntiquissimum hoc oppidum ab Afris in planicie spaciosissima exstructum, à mari Mediterraneo Meridiem versus quadraginta, à Telensino autem totidem ferè distat miliaria, in Occidente atque Meridie Angadi deserto clauditur, agros habet foecundissimos, hortos cùm amoenissimos, tum ficubus & vuis copiosissimos.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
