Latin
193.9 to 193.11
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 193.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Mplissima haec atque Regia ciuitas, non certò constat quosnam habuerit conditores: certissimum quidem est minimam ab exordio, verùm incrementis iisdem temporibus maximè auctam, quibus Haresgol deletum fuit, tum enim regnante familia quadam quae Abdulguad dicebatur, eum in modum accreuit, vt sub Rege Abu Tessino familiarum numerauerit sedecim milia. Egregia tum temporis fuit Respu blica, variis tame indies à Iosepho Fessano Rege incommodis agitata, à quo per septem continuos annos ingenti exercitu fuit obsessa. hic postquam arcem quandam ad Orientale latus sibi construxisset, obsessi ad tantam calamitatem sunt redacti, vt annonae caritatem diutius ferre non possent: quare vno omnes impetu ad Regem venerunt, atque vt miseris ciuibus fame periclitantibus suecurrere vellet, vno omnes ore rogauerunt. Ille mox quaenam essent eius coenae deliciae indicauit, carnesque equinas hordeo coctas protulit. tum demum cognouerunt, quàm nihilo melius Rex ha beret, quam priuatorum miserrimus. Post haec concione conuocata Rex apud populum persuadere conatus est, multò honestius esse in armis mori pro patria, quàm calamitosam illam degere vitam. Regis verba omnium animos sic ad praelium committendum excitauit, vt die sequenti hostem aggredi, atque ad extremum vsque summis viribus pugnare constituerunt.