# De totius Africae descriptione 194.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 194.1 to 194.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/194.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/194.1

verùm multo foelicior illis contigit fortuna atque sperauerant, cabyGoog eadem enim nocte Iosephus à quodam ex suis interfectus est: quod vbi nuncium ad ciues peruenisset, alacriori animo omnes vrbem egressi, vel minimo negotio confusam multitudinem inter fecerunt, atque post insperatam victoriam tantum sibi prouentuum ex hostium castris colleperunt, vt abundè omnibus esset, quo diutinam illam quam passi fuerant famem, explerent. Postea verò circiter quadraginta annis quartus Feslae Rex Abulhesen, qui ex Marinis originem traxerat, in secundo miliario Occidentem versus oppidum construxit Telensino vicinum. Deinde Telensinum obsidione triginta mensium cinxit: crudelissimae indies oppugnationes fiebant, atque singulis noctibus nouum semper exstructu erat propugnaculum, adeò vt tandem Fessani Telensino proximi minimo negotio vrbem sunt ingressi, qua deuicta, Rex Fessam captiuus abducitur, vbi à Fessae Rege capite truncatus, cadauer inter vrbis sordes eiectum est: Habes hic secundum Telensini excidium. Post deletam omnem Mari norum familiam, Telensinum multis in locis reparari, nouisque incolis reformari coepit, adeò vt familiarum numerus ad duodecim milia accreuerit. Hic singulis artibus suus est designatus lo cus, quod & antea de Fessa diximus, nisi quòd Fessę multo sumptuosiora sint ędificia. Frequen tia hic templa atque elegantissima, quibus & sui sunt sacerdotes atque concionatores. quinque item collegia opere museaco sumptuosissima, quorum nonnulla a Telensini, alia Fessae Rege fuerunt con dita: neque hic balnea, neque hypocausta deside rabis dibzy G Go rabis amplissima, quamuis non ea sit illis aquae copia, qualis Fessanis est: innumera ferè hospitia ad Afrorum morem exstructa: inter haec duo sunt, ad quae Genuenses atque Veneti mercatores conmeare solent. Iudaei hic latissimam quandam maximamque vrbis partem occupant, hi omnes di tissimi quondam fuerunt: dulipanum in capite gerunt, vt à reliquis ciuibus dinoscerentur: verùm Hegirę anno non ingentesimo trigesimotertio tan tum incommodi à Rege Abuhabdulla passi sunt, vt mendicos ferè omnes effecerit: innumeri hîc fontes, qui omnes scaturiginem non procul ab orbis moenia habent, adeò vt facillime ab hostibus adimi possent aquaeductus. Huius murus altissimus est atque munitissimus, quinque in am bitu sunt portę spatiosissimę, quarum quaelibet suam habet custodiam, suosque census Regij receptores.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
