Latin
195
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 195
Unproofread scanNot analysed yet
Huius oppidi partem Meridionalem occupant Iudęi, Cau sidici atque Notarij: est &hic magna literatorum frequentia, nec non &variarum disciplinarum professores, qui à quinque antea nominatis collegiis aluntur. Ciues in quatuor sunt diuisi partes, horum enim alij artifices, alij mercatores, alij literati atque doctores, reliqui omnes milites sunt. Mercatores aequissimi, fidissimi, liberalissimi, atque Reip. vtilitatis fautores candidissimi: merca turam ferè semper cum Nigritis exercent. Artifices securam, tranquillam, atque suauem viuunt vitam. Qui sub Rege stipendia merent, corpore omnes atque viribus praestantissimi, satis largum recipiunt stipendium, horum namque cuilibet singulis mensibus tres enumerantur aurei illius regionis, qui tribus aureis Italicis cum vnius aurei dimidio aequiualent. Studentes omnes priusquam ad doctoris gradum peruenerint, miserrimè quidem viuunt, at postquam gradum eum attigerunt, aut praelectores, aut notarij, aut denique sacerdotes efficiuntur. Huius vrbis tam ciues qu mercatores, adeò circa vestitum sunt curiosi, vt Fessanos etiam interdum superent. Artificum vestes breuiusculae sunt, raro dulipanum in capite gerunt, solo pileo non incuruo contenti: calcei ad medium cruris pertingunt. Omnium pessimè vestiuntur milites, indusium enim latissimis ma nicis gestant, cui linteamen latissimum ex gossy pio confectum superaddunt, hoc se tam aestatis quàm hyemis temporibus inuoluunt: nisi quòd hyeme pellicea habeant indusia, quibus caputium quoddam inijciunt, quale apud Italos his in vsu est qui aliquo peregrinantur, hoc illis à pluuia atque niue caput tegitur. qui literis incumbunt, vario quisque vtitur vestitu, idque cùm pro facultatum, tum quoque natiui soli ratione: doctores, iudices atque sacerdotes aliquantò superbius vestiuntur atque splendidius. Qui apud Telensini Regem ritus seruentur. On dictu facilè quam se magnificè Telensini Rex gerat, à nemine namque con spicitur, neminem ad colloquium admittit, pręter summos suę aulę principes, à quibus postea omnia suo ordine peraguntur: varia sunt hic officia atque dignitates, est enim prima nius quidam qui Regis vicem supplet, is reliqua omnia officia pro suo quisque honore distribuit: exercitum instruit, atque contra hostes interdum copias educit. Deinde est &quidam qui Regi primarius est à secretis, hic omnia scribit atque annotat quę ad Regem pertinent. Est &alius quidam Regi à thesauris, huius officium est tributa atque census recipere. Habet praeterea Rex suum pensionarium, qui omnia Rege imperante elargitur. Est &custodiae praefectus, hic quoties nopiles ad Regem intromittuntur, custodiam ad palacij portas admouere solet.