# De totius Africae descriptione 196

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/196

Reperias deinde & alia quaedam officia viliora, hic enim stabulis praeficitur, ille stapedes atque ephippia curat: est denique quidam qui Regi est à cubiculis, iisque tantummodo horis, quibus ad Regem admittuntur auliciAliis enim temporibus Regis vxores, Christiani quidam, deinde & Eunuchi suum praestant officium. Regem splendidissimè vestitum superbè adornatus vehit equus. Inter equitandum rariores adhiberi solent ceremoniae, neque adeò numerosa illum comitatur pompa, vix enim millesimum numerabis equitem, nisi belli fortasse tem pore, quo vndique Arabes aliaeque nationes confluunt. Quoties Rex ipse copias educit, non vsque exigua illum sequitur tentoriorum supellex, neque tum Regem ab alio quouis duce vestitu dinoscas: & quamuis innumeram ferè habet custo diam, non tamen facilè credas quàm sit pecuniarum parcissimus. Aureos cudit auro aliquanto viliori, quales sunt ij qui apud Italos Bislacchi appellantur, maiores tamen sunt, sic vt illorum quilibet Italicum aureum cum quarta vnius aurei parte pendeat. Argenteam quoque atque aeneam cudit monetam. Huius territorium incolis non admodum est copiosum, verùm quoniam illac ex Europa in Aethiopiam proficiscentibus iter patet, maximum sibi colligit Telensini Rex ex mercibus prętereuntibus emolumenti: idque ab eo praesertim tempore, quo Oran à Christianis fuit occupata. Huius Regis tempore Telensinum factum est tributarium, quae ciuitas antea semper fuerat libera: quo factum est vt ad vltimum vsque vitae diem à suis subditis summo fuerit odio habitus. Postea huius filius qui patri suc cesserat, census quoque atque tributa exigere co nabatur: quare à populo Regno expulsus, ad imperatorem Carolum supplex venit, cuius opera, vt antea dictum est, in regnum est restitutus. Eo tempore quo Oran Telensini Regis imperio parebat, numerabat ea regio annuorum prouentuum tria interdum, nonnunquam etiam & quatuor millia aureorum, quorum maxima pars in regni custodiam atque milites Arabes impendebatur. Ego per aliquot menses in huius Regis aula agens, maximam expertus sum eius liberalitatem. Multa fateor praetermissa in huius Regiae descriptione, verùm quoniam maxima in parte cum iis con ueniunt quae antea de Fessa diximus, ne quid le ctori plus satis nauseae essemus, data opera negleximus. ¶ Hubbed oppidum. Vbbed oppidulum ad castri modum exstructum, à Telensino Meridiem versus in sesquimiliario positum. Satis copiosa est hic incolarum frequentia, ciues ferè omnes panni tinctores. Insignis sanctimoniae quidam apud il los sepultus, quem quasi diuum quendam venerantur, ascenditurque ad huius monumentum quibusdam gradibus, Sidi Bu Median appellabant. Egregium in hoc oppido collegium, nec non & peregrinantib. opulentissimum xenodochium, haec a quodam Fessano qui ex Marinis originem duxerat, exstructa sunt, vti in marmore quodam insculptum reperies. ¶ Defesra. ST hoc oppidulum in planicie quadam in decimo quinto à Telensino positum mi liario. Maxima hic est fabrorum frequentia, idque fortasse propter quandam ferrifodinam: ager illis frumento feracissimus: omnes fere fabrilem exercent artem, ab omni prorsus ciuilitate atque humanitate alienissimi. ¶ Tessela.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
