Latin
197
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 197
Unproofread scanNot analysed yet
Ntiquissimum hoc fuit oppidum ab Africanis in quadam planicie conditum, quę viginti fere miliariorum erat longitudine. tanta hic peruenit frumenti praestantissimi co pia, vt vniuerso ferè Telensini Regno satis sit: incolae omnes tentoria inhabitant, omnia enim hu ius vrbis aedificia destructa, sunt, nomen tamen lo co remansit. Numerauerunt &hi aliquando Regi Telensini maximum quotannis tributum. q Beni Kasid Regio. xtendit sese haec Regio Orientem versus in longum quinquaginta, in latum verò vigintiquinque fere passuum milia: ea parte qua Meridiem respicit, planicies est, altera verò Septentrioni exposita, montibus maximè fructiferis est plena: incolae in duas diuisi sunt partes, horum enim nonnulli in montibus illis domos habent sic satis ornatas: hi agricultura, aliisque ad victum pertinentibus negotiis sese exercent. Alij aliquantò nobiliores in campis tantùm ten toria habent, illi pecus cogunt, camelos aliaque armenta alunt. Variis indies vexantur incommodis, Telensini Regi censum numerant annuum. Reperias in montibus illis aliquot pagos, atque inter hos duo sunt praecipui, quorum alter Chal hat Haoara est appellatus, in montis cuiusdam costa ad arcis modum fabricatus, mercatorum atque artificum domos circiter quadraginta numerat: alter verò Elmo. Hascar nuncupatur, in hoc se continere solet, qui in his regionibus Regis vicem supplet: in hoc diebus louis mercatus est frequentissimus, vbi armentorum, frugum, vuarum passarum, ficuum, atque mellis maxima emitur copia: reperias quoque &pannarios mercatores, aliosque cumplures quorum enumeratio non minus taediosa quàm prolixa esset. Ego apud hos aliquoties versatus, meo incommodo intellexi quàm sint furtis mirè dexteri: colligit Telensini Rex ex hac prouincia vigintiquinque mil lium aureorum annuum prouentum, totidemque milites exercitatissimos numerant. ¶Batha oppidum. Atha maximum, opulentissimum, atque Afrorum multitudine copiosissimum, no stris temporibus in amoenissima atque la tissima planicie exstructum oppidum, vbi maxima frumenti prouenit copia. Telensino Regi vigintiquinque millium aureorum tributum persoluit. Verùm postea eo bello deletum fuit, quod inter Regem atque eiusdem aliquot affines gestum est. Hi Fessani Regis auxilio potentissimi, quamplurima sibi occupauerant Telensini oppida: quicquid verò se armis belli seruare non posse videbant, incendio prorsus deleuerunt, adeò vt huius oppidi perexigua nunc reperire licet monumenta. Non procul hinc angustissimus praeterfluit fluuiolus, qui vtrinque hortos habet agrosque omnis generis frugibus foecundissimos.