# De totius Africae descriptione 2

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/2

Quòd si filiae praeter iamdictam dotem aliquas dederit vestes, hoc illi pro liberalitate quadam asscribunt. Quanquam pater dotem triginta tantùm aureorum pollicitus sit, solet tamen interdum ducentos, nonnunquam etiam & trecentos insuper in vestibus conficiendis, necnon & aliis quibusdam ad mundum muliebrem pertinentib. consumere aureos. rarò autem pro dote domum, vineam, aut agrum aliquem donant. Sponsae tres conficiunt pallas, easdemque ex pano sumptuosissimo: tres item ex serico vndulato, aut alio quouis panno precioso. Subuculas item artificiosissimè elaboratas, necnon & pepla elegantissima, & linteamina artificiosis emblematis vndiquaque exornata. ceruicalia item & puluinaria elegantissima. Solent quoque octo anaclinteria sponsae dari, quorum quatuor ornatus tantùm gratia armaria contegunt: duobus lana viliori refertis lecti vice vtun tur: ac duobus coriaceis cubiculi stratum sternunt. Dantur insuper tapetes quidam villosi, cir citer vinarum viginti: tria item stragula, altera parte panno ac tela suffulta, altera verò tomento referta, quibus noctu sic vtuntur. Parte quadam lectum sternunt, aliam reflexam corpori subiiciunt: quod illis perfacilè est, cùm vtrinque decem circiter vlnas in longitudinem pateat. His totidem serica multo artificio à superiori parte exornata addunt, quae ab inferiori parte tela & gossypio duplicata sunt. Dant & candida stragu la, aestiuo tantùm tempori accommoda: tum & sindonem laneam in plures partes diuisam, atque eleganter elaboratam, cum certis quibusdam ceupindibzy G Google pinnulis coriaceis deauratis, quibus assuunt floc cos sericos versicolores, & singulo flocco sphaerulam sericam, qua sindon ornatus gratia parieti affigi posset. Habes hic summatim quid doti ad di soleat, qua quidem in re nonnulli ita caeteros excellere student, vt saepenumero nobiles quosdam ad paupertatem redigi contingat.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
