# De totius Africae descriptione 20.1-4

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 20.1 to 20.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/20.1

Maximam hîc vidisses carnium assarum ac elixarum copiam: strutiones assi vasis vimineis variis herbis multoque conditi aromate ap ponebantur. Panis ex millio ac panico confectus, subtilissimi ac gratissimi erat saporis: tandem & dactylorum luxuriem, vasaque lacte referta affere bant. Quin & insignis ille princeps, quò nos sibi gratissimos hospites re ipsa comprobaret, nostro conuiuio, vnà cum omnibus suae regiae aulicis, in teresse voluit: nos tamen separatim prandebamus. Tum & religiosos quosdam doctissimosque viros nostro conuiuio accersi iussit, neque panem toto eo tempore quo apud illum epulabamur illorum quisquam tangebat, sed solis carnibus ac lacte vescebantur. Quamobrem nobis plus satis attonitis, humanioribus occurrit princeps ille verbis, seque omnes iis locis natos affirmat, vbi nulla frumenti species nasceretur: esse tamen semper magnam penes se frumentorum vim, vt esset quo exteri excipiantur. Proinde nos bono esse animo ac securo hortatus est, se autem iis duntaxat vesciturum quae id solum ferebat; illud insuper addens, diebus pascae atque aliis quibusdam quibus sacrificabatur, pane apud illos in vsu remansisse. Hunc in modum apud illum totum biduum moras traximus, quo dictu incredibile quàm opulentis ac miris nos exceperint modis. Tertio aut die nobis discedere volentibus, princeps ad eum vsque locum comitatur, vbi praecedentem illam turbam consequuti sumus. Illud autem vel sanctissimè assit byGoogle affirmare ausim, nos decies plus apud principem consumpsisse, quàm antea tributi exsolueramus. Illud hoc loco subnectere libuit, vt quàm sit ea gens humana atque liberalis, vtcunque docerem. Neque princeps ille nostrum, neque nos principis poteramus intelligere idioma, sed quicquid dicebatur aut respondebatur, interprete id fiebat. Quod iam de vno hoc populo diximus, de reliquis quatuor intelligendum est, qui per caetera Numidiae deserta disperguntur. Arabum qui Africam incolunt mores atque ritus. Vemadmodum Arabum variae sunt mansiones atque situs, sic & aliam habent atque aliam viuendi normam. Qui inter Numidiam atque Libyam habitant, vitam agunt miserrimam atque calamitosam, multumque hac in re ab iis differunt Africanis, quos Libyam habere iamiam diximus.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
