Latin
20.5 to 20.8
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 20.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt tamen illis longè animosiores: mercaturam camelorum apud Nigritas exer cent, estque illis copiosus admodum equorum grex, quos in Europa vulgò Barbaros appellitant. Illis venatio admodum placet, ceruos, onagros, strutiones, atque id generis animalia insectantur. Neque id interim omittendum, maiorem Arabum partem qui Numidiam inhabitant, maximam habere in describendis versibus leporem atque elegantiam, quibus suos quisque amores, venatus, praelia, resque praeclarè gestas decantare solet, idque fit rithmis ad Italorum ferè morem compositis. Liberalitatis cùm sint amantissimi, nullum per facultates eius specimen aedere licet, quotidie enim supra modum innumeris vexantur incommodis. Hi omnino ad Numidarum vestiuntur vsum, nisi quòd eorum mulieres nonnihil à Numidiae foeminis varient. Quae iam illi habent deserta, olim ab Africanis occupari sunt solita: sed cùm eorum exercitus eam Africę regionem inuasit, Numidis bello pulsis, sibi Arabes hi ea deserta seruarunt quae dactylorum solo adiacet: Numidae verò, tum Id deserti inhabitare coeperunt, quod Nigritarum regioni vicinum est. Qui intra Africae fines inhabitant Arabes, inter Atlantem ac mare mediterraneum, iam antea nominatis ditiores atque copiosiores habentur, cùm vestibus sumptuosioribus, tum &equorum pabulo; ac tentoriorum amplitudine atque magnificentia. Horum equi multò habitiores sunt, at non vsque adeò veloces, ac illi quos iam dictum desertum alit. Agriculturam exercent, prouenitque illis copiosus admodum grani cumulus. Pecorum atque armentorum innumerus illis ferè grex est, quare non vno loco habitare possunt, non enim omnibus pascua sufficerent. Aliquantulo barbariores ac vi liores iis sunt, qui in desertis degunt, quanuis ali quam habeant liberalitatis portionem: estque illorum quędam pars (nempe qui Fessae habitant) Fessae Regi subiecta. Qui in Marocco atque Ducala morantur, longo temporis interuallo liberi fuerunt ab omni grauedine ac tributo: sed cùm primum Lusitanię Rex Azasitis atque Azemoribus imperare coepit, inter eos subortae lites bellaque ciuilia. Quamobrem cùm à Fessae, tum à Lusitaniae rege, maximaque illius anni rerum omnium i.