# De totius Africae descriptione 201

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/201

Frequentissimi in eo monte sunt fon tes atque syluae iuglandibus refertissimae: Muris antiquissimis atque altissimis cincta est. Ab altera parte rupes habet munitissimas, altera verò eodem terè modo ex monte dependet quo Narnia, quę vrbs Romae vicina est: domos habet elegantissimas, quarum quaelibet suum habet fontem. Incolae ferè omnes textores sunt: nonnullos item hic reperias qui elegantissima vasa conficiunt torna tilia. permulti quoque agriculturam exercent. remanserunt autem per multos annos ab omni tributo atque exactione liberi, donec tandem à Barbarossa tributarij sunt effecti. ¶ Tenez oppidum. Ntiquissimum hoc oppidum ab Afris in costa cuiusdam montis non procul à Ma ri Mediterraneo exstructum, elegantissimis est cinctum muris, incolarum numero frequentissimum. Mira huic genti est rusticitas: perpetuo Regis Telensinorum imperio paruit. Tan dem Mahumetes eius auus qui nunc Regem agit, tres ab obitu filios reliquit, quorum natu maximus Abnabdilla, secundus Abuzeuen, tertius verò lahia fuit appellatus. Abnabdilla patri successit, quem fratres quorundam ciuium auxiliis adiuti interficere conati sunt. Postea autem re intellecta Abuzeuen captiuus in cathenis aliquandiu asseruatus fuit, Postremò Rege Abuchemmen regno à populo expulso, Abuzeuen non pristinae modo libertati restitutus, verùm & in Regem electus est, regnoque tantisper potitus est, donec à Barbarossa (vt antea dictum est) interfectus est. lahia ad Fessae Regem fugit, atque tandem à Tenez populo Rex proclamatus, regnauit per aliquot annos. Qui ab huius obitu fuit relictus filiolus, à Barbarossa quoque vexari coepit, atque ad Canrolum Hispaniarum Regem fugit. Verùm cùm iam plus satis morarentur promissa à Carolo auxilia, cumque Tensz Princeps diutius abesset, inter omnes sparsus est rumor, eum vnà cum fratre Christianam fidem suscepisse: quare Tenez regnum mox ad Barbarossae fratrem est deuolutum. Ager quidem satis est foecundus, verùm aliarum rerum hic maxima est penuria. a Mazuna oppidum. Onnulli à Romanis conditum volunt, distat à mari Mediterraneo miliaribus ferè quadraginta. Agros habet foelicissimos, muros munitissimos, domos autem vilissimas, structuraque maximè deformes. Templum vtcunque elegans: fuit namque quondam id op pidum modis omnibus ornatissimum, sed crebris cùm Telensinorum tum aliorum incursionibus ca. ι τι π

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
