Latin
DESCRIPT AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 203
Unproofread scanNot analysed yet
Idem etiam Turcorum permultifecerunt, adeò vt Bar barossa re infecta obsidionem soluere coactus sit. Priusquam tamen inde discedere voluit, propria manu duodecim myoparones incendit, qui in flumine à Bugia in tertio tantùm aberant miliari. Deinde cum quadraginta in castrum Gegel se re cepit, quod à Bugia sexaginta ferè distabat miliaria, vbi per aliquot remansit dies. Interea Rege Ferdinando vita defuncto, Algirae incolae se à tributo liberarunt: viderunt enim Barbarossam bello plurimum valere, atque Christianis hostem infestissimum esse: hunc igitur accersitum, totius exercitus ducem constituerunt: qui mox arcem oppugnare coepit, sed parum aut nihil profecit. Post haec Barbarossa vrbis pręfectum in quodam hypocausto clam interfecit. Hic Arabibus impe rabat, qui in Metregiae planiciebus habitabant, Selim Etteumi appellabant, ex stirpe Tehaliba originem traxerat, atque eodem tempore Argire praefectus creatus, cùm Bugia ab Hispanis occuparetur: atque iam per multos annos regnauerat, cùm à Barbarossa interficeretur. Deinde Barbarossa huius ciuitatis sibi imperium vsurpauit, monetam cudit, fuitque hoc primum Barbarossae regnandi principium. Iam dictis omnib. rebus ipse tum temporis adfui, quo mihi Fessa Tunetum iter erat, atque apud quendam hospitio exceptus, qui Legatus ab Algirae populo ad Hispanias missus fuerat, vnde tria millia librorum Arabica lingua descriptorum contulerat. Deinde Bugiam profectus sum, vbi Barbarossam alteram illam arcem obsidentem reperi: postea Constatinam veni, atque inde Tunetum. Interea Barbarossam Telensini interfectum audiui, ac eius fratrem, qui Cairadin dictus est, in Argiri regnum successisse. Tum quoque Imperatorem Carolum duas misisse classes ad Argiram expugnandam intelleximus, primam in Argirae planicie periisse, alteram postquam per tres dies continuos oppidum oppugnasset, partim interfectam, partim à Barbarossa in deditionem redactam, adeò vt pauci admodum in Hispaniam redierint. Haec Hegirae noningentesimo vigesimo secundo, hoc est à Christo nato millesimo quingentesimo decimo tertio Anno acta sunt. ¶Tegdemt oppidum. Ntiquissimum hoc oppidum à Romanis, vt nonnulli volunt, conditum: Tegdemt autem Arabibus idem atque nobis antiquum significat. Huius murus, quantum ex fundamentis colligere licuit, in circuitu decem erat miliariorum Reperiuntur insuper &duo insignis altitudinis templa, deleta tamen, atque maxima ex parte solo aequata, eo tempore quo à Mahumetanis occupabatur, opulentissimum fuit, literatorum atque poetarum numero frequentissimum.