Latin
DESCRIPT AFRICAE
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 206
Unproofread scanNot analysed yet
Cum his nonnihil mihi fuit consuetudinis, quos in Fessae Regis aula noueram, quare &magnificè ab illis exceptus fui: reperiuntur milites in hoc monte ad numerum ferè decem millium. ¶Matgara mous. *Dmirandae altitudinis atque frigiditatis mons est, accolarum multitudine copio sissimus, distat à Ned Roma sex ferè passuum millia. Accolae validi, sed non admodum opulenti: nihil enim in hoc monte praeter hordeum prouenit, atque siliquarum maximam co piam: idem his cum Ned Roma est idioma, adeoque illi inter se sunt amici, vt mutuo auxilio Telensini Regi sese opponere audeant. ¶Gnalhasa mons. Ltissimus hic mons oppido Hunam vicinus est. Incolis ingenium est ferocissimum, rusticum, atque ab omni humanitate alienissimum: perpetuò cum Hunam populo belligerantur, adeò ut saepenumero non multum abfuerit, quin oppidum prorsus deleuerint. Prouenit in eo monte siliquarum maxima copia, frugum autem mira illis caritas est. ¶Agbal mons. Vi hunc montem incolunt, vilissimae sunt conditionis, Oranitarum imperio parent: agriculturam exercent, ligna Oraniam venalia deuehunt. Iis temporib.