# De totius Africae descriptione 206

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, DESCRIPT AFRICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/206

Cum his nonnihil mihi fuit consuetudinis, quos in Fessae Regis aula noueram, quare & magnificè ab illis exceptus fui: reperiuntur milites in hoc monte ad numerum ferè decem millium. ¶ Matgara mous. * Dmirandae altitudinis atque frigiditatis mons est, accolarum multitudine copio sissimus, distat à Ned Roma sex ferè passuum millia. Accolae validi, sed non admodum opulenti: nihil enim in hoc monte praeter hordeum prouenit, atque siliquarum maximam co piam: idem his cum Ned Roma est idioma, adeoque illi inter se sunt amici, vt mutuo auxilio Telensini Regi sese opponere audeant. ¶ Gnalhasa mons. Ltissimus hic mons oppido Hunam vicinus est. Incolis ingenium est ferocissimum, rusticum, atque ab omni humanitate alienissimum: perpetuò cum Hunam populo belligerantur, adeò ut saepenumero non multum abfuerit, quin oppidum prorsus deleuerint. Prouenit in eo monte siliquarum maxima copia, frugum autem mira illis caritas est. ¶ Agbal mons. Vi hunc montem incolunt, vilissimae sunt conditionis, Oranitarum imperio parent: agriculturam exercent, ligna Oraniam venalia deuehunt. Iis temporib.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
