Latin
LIBER QUINTVS
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 209
Unproofread scanNot analysed yet
Ager illis in monte feracissimus est: adeoque Tuneti atque Constantinae principibus resistunt, vt in hunc vsque diem ab omni tributo liberi remanserunt. A Constantinentium iniuria facillime liberantur, cùm propter arduos montes interiectos, tum propter maximum itineris interuallum: distat enim à Constantina centum &viginti ferè miliaria. Neque vlla ciuitas est in vniuerso Tuneti Regno, quae cum hac omnium rerum opulentia, locique munitissimi natura vllo modo sit conferenda. ¶Sucaicada. Ntiquissima haec ciuitas ad mare Mediterrantum à Romanis exstructa, distat à Constantina trigintaquinque ferè passuum millia, à Gothis vastata fuit atque propemodum deleta: verùm propter portum frequentissimum &Genuensib. mercatoribus notissimum, Constantinae princeps aedificia quaedam amplissima Genuensibus in his regionibus negociantib. exstruxit, in quibus se suaque bona recipiant: deinde oli itiz dibzy G Googl in monte viciniori arcem quandam munitissimam aedificauit, vt mercatorib. ab omni hostium impetu securus pateret accessus. Inter portum &Constantinam interiecta est via quaedam nigris lapidibus strata, quales nonnullae in Italia reperiuntur, quae Romanae appellantur, vnde certissimum colligi potest, Sucaicadam à Romanis fuisse conditam. 4 Constantinae descriptio. Vius vrbis conditores fuisse Romanos, nemo negare poterit, qui muros munitissimos, altissimos, antiquissimos, nigris atque elaboratissimis lapidib. compositos animaduerterit. In monte quodam altissimo ea facie posita est, quae Meridiem respicit. Rupibus altissimis cingitur: huic fluuius Sufegmare subterfluit, qui &rupibus etiam clauditur, adeò vt fluuius profundissimus, vnà cum rupibus vtrinque positis, Constantinae ceu fossam quandam praebent. Ad Septentrionale latus murum habet crassissimum. Suntque duae tantùm viae arctissimae, quae in vrbem ducunt: quarum haec ex Oriente, illa verò ex Occidente patet. Portas quoque habet maximas, amplissimas, atque elegantes. Familiarum hic plus quàm octo millia numerantur. Aedificia passim sumptuosissima videre licet: quale summum est templum, duo collegia, tria aut quatuor monasteria, aliaque id genus cumplura. Hic quodlibet exercitium suum habet locum ab aliis secretum: incolae honestatis amantissimi, armisque belli exercitatissimi. Mercatorum quoque maxinia hic est affluentia, quorum alij pannum atque lanam venalia habent, alij oleum atque sericum ad Numidas mittunt, telam aliaque quamplurima dactilis &mancipiis commutant. Neque vlla est in tota Barbaria regio, vbi tam paruo dactili emutur. Solet Tuneti Rex Constantinae imperium filiorum natu maximo dare: at qui nunc Regem Tuneti agit, primogenito Constantinani in manum dederat: qui cùm bellum contra Arabes mouere coepisset, primo praelio periit. Deindę regnum ad secundum filium est deuolutum, qui propter nimiam vitae intemperiem prae matura morte periit.