Latin
21
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 21
Unproofread scanNot analysed yet
Annulos ex auribus suspensos habent, qui ferè ex argento fabricantur: quin &digitos quoque multis solent onerare annulis, solent item &crura atque calcanea fasciolis &annuis Afrorum more circundare. Facies illis panniculis quibusdam cooperitur, qui ad oculi locum foramen habent quo ceu perspicillo quodam vtuntur. Quòd si quisquam illis occurrit obuiam, continuò faciem abscondunt, ac mutae praetereunt, nisi forsan is ex cognatione sit aut consanguineus, nam inter hos habent semper faciem apertam, nullusque tunc est iam dicti panniculi vsus. Si quando est illis aliquò migrandum (quod saepenumero fit) foeminas camelis vimineis quibusdam sellis ad id apprimè compositis (cistulas esse dicas) imponunt, neque latiores sunt, quàm quae soli foeminae sufficere possint. Quum ad bellum proficiscuntur, suam quisque vxorem comitem ducit, quae maritum consoletur atque timorem excutiat. Solent innuptae omnes ferè puellae, fuco quodam faciem, pectus, brachia, manus ac digitos depingere: quae res apud illas honestissima videtur.