# De totius Africae descriptione 211

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER QUINTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/211

Postquam igitur regni successus à primo principio maxime differre viderunt, qui antea amauerant, summoque honorem habuerant, continuò animum omnem exuerunt, atque principem deseruerunt. Et cùm in Numidia ciuitatem quandam obsideret, quam Pescaram appellabant, sensit à nonnullis sibi insidias parari: quare mox Constantinam redire cùm vellet, rep perit occlusas portas, vnde statim ad Tuneti Regem profectus, ab eodem in vinculis asseruatus fuit, neque prius in pristinam restitutus est libertatem, quam centum millium aureorum summam Regi numerasset. Postea Regiis adiutus con piis in regnum fuit restitutus: deinde cùm in vrpis quosdam primarios saeuire coepisset, rursus ci ues ad arma vocauit, qui mox arcem eam ad quam confugerat obsidione cinxerunt, quae res tantam principi adtulit moestitiam, vt intra paucos dies animi dolore interierit. Populus autem vbi in gratiam cum Rege rediisset, nullum ab eo tempore extraneum principem recipere voluerunt: quare iterum Tuneti Rex filios suos misit, quemadmodum antea dictum est. Ager illis est frugibus omnibus feracissimus. Habet fluuius qui in ea planicie praeterfluit hortos vtrinque feracissimos, si rectè colerentur. Extra hanc ciuitatem egregia visuntur aedificia, atque antiquissima. Distat ab vrbe in sesquimiliario arcus quidam triumphalis, quales Romae nonnullos videre licet? vulgus arcem fuisse putat, in qua infiniti se continebant daemones, vnde à Mahumetanis eiectos dicunt, cùm illi Constantinam inhabitarent. Ad flumen quibusdam gradibus descenditur rupi incisis: in ipso autem flumine domus quaedam est rupi quoque sic incisa, vt tectum, columnae, & muri vnam tantùm efficiant partem, hic Constantinae mulieres panniculos abluere solent.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
