Latin
213.1 to 213.4
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 213.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Constantinae autem mercatores Tunetum proficiscentes nullum omnino tributum persol uunt, nisi quòd fortasse ad Constantinae egressum pro centum aureorum mercatura, duorum aureorum cum vnius aurei dimidio tributum persoluant. ¶Mela oppidum. Romanis in duodecimo à Constantina miliario exstructum, munitissimisque muris cinctum, familiarum numerauit tria ferè millia: rara autem hodie hic sunt aedificia, idque propter belli iniuriam. Est hic artificum sic satis copiosus numerus: horum maxima pars oannum texunt, vnde lodices conficiuntur. Est hic in foro fons quidam limpidissimus, Ciues va lidissimi, verum rudiori ingenio praediti. Maxima hic est non fructuum modò, vnde deductum nomen putant, verum &carnium frugumque copia. Ad hanc ciuitatem Constantinae princeps iudicem quendam singulis annis mittere solet, qui apud lios lites definiat, vrbisque redditus annuos recipiat: sitque saepenumero vt huiusmodi iudex à populo interficiatur. ¶Bona oppidum antiquißimum. Mari Mediterraneo in centesimo ferè &vigesimo miliario à Romanis fuit conditum, Hypponem antiqui vocauerunt, vbi Diuus illem Augustinus Episcopum egit. Paruit primo Gothorum imperio, deinde à quodam Hurmeno tertio post Mahumete Pontifice occupatum atque incendio deletum fuit. Post mulS. R. tum tos deinde annos nouam quandam vrbem in secundo ab hac miliario iisdem fere lapidibus exstruxerunt, qui Bonae ciuitati detracti fuerant: noua autem Beld Elhuneb, hoc est, Ziziphorum ciuitas est appellata, propter magnam eius fructus copiam: hunc autem fructum Sole exsiccatum, in nyemem seruant. Trecentesima ferè numeratur familia, domus omnes atque alia aedificia vilissima sunt, nisi quòd ad mare templum quoddam elegantissimum visitur. Incolae omnes inge nio sunt liberali, horum nonnulli mercaturam, alij artem aliquam exercent. Bona apud hos telae conficitur copia, quae apud Numidas vtplurimum deferri solet. Huius oppidi ciues interfectis aliquando rectoribus, ausi sunt &Tuneti Regem minitari: atque ipsam vrbem proculdubio Chri stianis tradidissent, nisi à Tuneti Rege optimè cautum fuisset. Inuenias in hac ciuitate scelestissimos quosdam homines, qui cùm vestitu vtantur abiectissimo, ab huius ciuitatis incolis summo habentur in honore. Nulli hic fontes: nulla aqua illis est praeterquam pluuialis, quam illi cisternis quibusdam asseruare solent.