Latin
213.10 to 213.14
Leo Africanus, De totius Africae descriptione 213.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
insclu ptae: sunt &aliae quaedam marmoreae columnae quadratae tecto quodam coopertae. Huius plani cies etsi aridiuscula, frugibus tamen est copiosissima. Est in loco quodam in quinto ab hinc mi liario sito, tanta iuglandium copia, vt syluam densissimam esse dicas. Est huic oppido mons quidam vicinus, antris profundissimis refertus, in quibus gigantes aliquando inhabitasse putantur: verùm multis argumentis conuincitur à Romanis iis temporibu. incisa fuisse, cùm illi vrbem aedi ficarent: desumpta enim saxa ex iisdem rupibus, vnde compositi sunt muri, quis non certissimu videret? Incolae auaritiae, inhumanitati, moribusque agrestibus sunt addictissimi, perpetuum gerunt cum Tuneti Rege, nec non &cum vrbis rectoribus bellum: quare cùm quodam die Rex illac in Numidiam iter faceret, legatos in vrbem mimisit, vt quis esset ciuium erga principem animus sciscitarentur: his responsum est, Viuant huius ciuitatis muri. qua re Rex indignatus, mox expu gnata vrbe capite nonnullos truncauit, adeoque multis affecit incommodis, vt ab eo tempore inco lis nuda remanserit: haec autem anno Hegirae acta sunt non ingentesimo decimoquinto, hoc est, à Christo nato millesimo quingentesimo sexto. ¶Vrbs. Oci nomen satis indicat à Romanis exstructum fuisse oppidum, in amoenissima totius Africae planiciae positum, quae assidua fontium irrigatione tam est frugibus omnibus copiosissima, vt inde satis frumenti Tunetum (quod centum &nonaginta Meridiem versus distat mi liaribus) atque ad alias circumiacentes regiones deuehatur. Reperias in eo oppido infinita propemodum monumenta Romanorum, vt sunt statuae marmoreae, Latinis literis sententiae muris vbique insculptae: muri summa elegantia summoque artificio sumptuosissimi. Fuit autem Afrorum auxilio à Gothis occupatum, cùm in eo adhuc esset quicquid Romani sumptuosissimi aut diuitiarum in Africa habebant. Post haec per ali quot annos incultum remansit, deinde nouos recepit incolas, sic tamen vt pagus potius quàm op pidum haberi posset. Huic vicinus quidam pręterfluit fluuius, cuius aqua limpidissima molas aliquot agit, sumitque suum ferè initium à colliculo quodam in dimidio miliari ab vrbe posito. Incolae omnes aut telam texunt, aut agros co lunt, maximisque indies à Tuneti Rege afficiuntur incommodis.