# De totius Africae descriptione 213.5-9

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 213.5 to 213.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/213.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/213.5

Ad Orientale latus arx quaedam est munitissima à Tuneti Rege aedificata, hic se vrbis praefectus à Rege constitutus continere solet. Huic oppido spatiosissima quaedam est planicies, cuius longitudo quadraginta, latitudo autem vigintiquinque continet miliaria: haec frugibus serendis est foelicissima, ab Arabibus quibusdam colitur, quos Merdez appellant: maxima his est armentorum atque pecudum affluentia, pecuniae verò summa penuria iis nuria: hi bonam butyri copiam Bonam quotidie deferunt. Solent in hanc ciuitatem quotannis Tunetani, Gerbenses, atque Genuenses confluere, maximamque frugum atque butyri copiam emere. Singulis diebus Veneris extra vrbem non procul à muris mercatum habent, qui in vesperam vsque frequentissimus est. Non procul hinc locus quidam est in mari, in quo est maxima corallij copia: & quoniam illud expiscandi artem non nouerunt, Tuneti Rex Genuensib. quibusdam mer tatoribus eius rei copiam fecit: qui quum propter pyratarum crebras iniurias nihil efficere possent, rursum à Rege impetrarunt vt arcem in vicino loco exstruerent: verùm huius vrbis incolae Id nullo modo permittere voluerunt, affirmantes tali astutia oppidum aliquando à Genuensib. fuisse occupatum, ac postea à Tuneti Rege recuperatum ¶ Tefas. Efas oppidum ab Afris in costa cuiusdam montis conditum, distat à Bona Meridiem versus centum ferè & quinquaginta miliaria. Incolis olim fuit frequentissimum, aedificiorum structura ornatissimum, verum postea ab Arabibus deletum. Tandem nouis receptis incolis, remansit per aliquot menses a bello securum deinde rursum ab Arabibus fuit destructum. Po stremo omnium (quoniam frumenti erat copiosissimum) à quibusdam Afris, qui Haoaroa dicti sunt, receptum fuit, idque auxilio cuiusdam principis eius fratris qui Constantinę principem Euasiri Tuneti Regis filium interfecerat: nunc au tem à Tuncti Rege funditus destructum est quidquid in oppido integri remanserat. ¶ Tebessa ciuitas. Axima haec atque munitissima ciuitas à Romanis in Numidię loco confini exstructa, distat à mari Mediterraneo meridiem versus ducenta ferè miliaria, huius murus altissimus atque huiusmodi ferè lapidibus constructus, quales in Coliseo Romano videre licet: neque vspiam in tota Africa aut Europa tales vi disse muros memini. Domus tamen, reliquaque aedificia vilissima sunt: latissimus per huius ciuitatis partem praeterfluit fluuius: reperiuntur in foro aliisque cumpluribus in locis columnę quaedam marmoreae, quibus epigrammata atque sen tentiae quaedam Latinis sunt characterib.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
