# De totius Africae descriptione 214

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER QUINTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/214

Verùm si tam illi quàm mihi nota esset huius regionis summa fertilitas, loci amoenitas, aërisque salubritas, non dubito quin statim relicto Tuneto ad hanc migraret regionem. Optimè Arabes illam nouerunt, qui maximam quotannis frumenti copiam hinc in sua conuehunt deserta. ¶ Beggia. Eggia oppidum in monte quodam à Ro manis conditum distat à mari Mediterra neo viginti ferè passuum milibus, à Tuneto autem Occidentem versus plus minus octuaginta, ea via quae Constantina Tunetum ducit. Verùm quandoquidem vox ea non sit Arabica, satis verisimile est primum nomen variis ab eo tempore mutationibus corruptum fuisse. Serua uit in hunc vsque diem primos muros, oppidum munitissimum, atque de omnibus optimè prouisum. Frequentissima hic est textorum atque agricolarum turba, ager illis amplissimus omnisque generis frugibus adeò secundus, vt non illius regiones coloni sufficere possent, nisi vicinos Arabes ad id operis sibi adiungerent comites: remanet tamen satis ampla agrorum pars inculta: ita vt plurimum quotannis frumenti Tunetum mittant: maximis indies Regis Tuneti vexantur exactionibus, quę res facit vt paulatim indies illorum respub. minuatur. ¶ Hain Samit. Vit hoc oppidum nostro aeuo à Tuneti Rege conditum: distat à Beggia triginta ferè miliaria: eam autem ob causam exstructum fuisse dicunt, ne quod adhuc agrorum incultum remanserat, vacuum foret. Deinde ab Arabibus, iubente interim Tuneti Rege, deletum fuit: nunc tantum turris aliaque quaedam reperiuntur aedificia, quorum nonnulla tectum adhuc habent, reliqua verò non ¶ Casba. Romanis in amplissima quadam planicie, quae in circuitu duodecim continet miliaria, exstructa fuit, distat à Tuneto in vigesimoquarto miliario. Murus illi adhuc est munitissimus, caeterum oppidum ab Arabibus deletum, ager vbique incultus negligitur, idque Tuneti Regis atque illius regionis incolarum incuria. 4 Choros castellum. E Afris non multis ab hinc annis ad flumen Magridan conditum, à Tuneto octo ferè distat miliaria: agris feracissimis est cinctum. Estque huic sylua quędam vicina oliuis refertissima: tandem ab Arabibus quibusdam destructum fuit, qui Beni Heli appellati sunt: hi perpetuum cum Tuneti Rege gerunt bellum, neque aliunde sibi victum quam furtis atque direptionib. quaerunt. 4 Biserta. Iserta ciuitas antiquissima ad mare Mediterraneum in trigesimo quinto à Tuneto sita miliario, conditores habuit Afros, exiguae est magnitudinis: incolae miserrimi sunt. Est huic quidam fluuiolus vicinus, qui principio arctissimus deinde paulatim fluendo mirum in modum augetur. Vtrinque magna habitat pisca torum atque agricolarum frequentia. In Occidentali autem fluminis parte spatiosissima quaedam planicies, Mater vocant, frugibus serendis feracis sima, verùm Tuneti Regis atque Arabum molestiis plus satis vexata.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
