# De totius Africae descriptione 219

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, LIBER QUINTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/219

Adde quod Tuneti Rex cuidam ex his monasterium exstruxit, eique cum omnibus affinibus amplissimam legauit prouentuum copiam, Sidi el Dahi vocabant. Domus omnes sic satis ornatae, lapidibus elegantissimis multoque muscaco elegantissimae. Miro quodam artificio gypsum incidunt, coloribusque elegantissimis depingunt: est enim hic lignorum maxima inopia, in quibus egregij quiddam insculpi posset. Cubiculorum solum lapidibus quibusdam pellucidis atque elegantissimis sternitur: suntque omnes ferè domus vnius dumtaxat contignationis: his autem singulis ferè duae sunt portae, quarum prior plateam respicit, posterior in culinam reliquamque domus partem ducit. Solent autem atrium inter vtramque portam elegantissimum exornare, vbi cum amicis confabulari possint. Balnea hic multò commodiora quàm Fessę reperias, quanquam non tam ampla atque sumptuosa. In suburbiis frequentissimi atque amoenissimi sunt horti, qui fructum, etsi non magna copia, praestantissimum tamen producunt; satis bona hic malorum citreorum, rosarum, omnisque generis florum prouenit copia, eo pręsertim loco qui Bardo illis appellatur, vbi regium visitur palacium hortis vndique amoenissimis cinctum. Habet quoque haec ciuitas ab omni parte in quarto aut quinto miliario canpos oliuis copiosissimos, vnde tantum olei conficiunt, vt non ciuitati solùm satis sit, verùm & ad

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
