# De totius Africae descriptione 22

Leo Africanus, De totius Africae descriptione, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/22

Ma nauit autem id moris ab Arabibus illis quos Afri canos antea nominauimus, cùm primùm eam inhabitare regionem coeperunt: nunquam enim antea fuco vsae fuerant aut colore aliquo ascititio. Quae Barbariam incolunt mulieres, nullum habent fuci fictive coloris vsum, natiuo tantùm co lore contentae, nihil praeterea asciscunt. Conficiunt tamen aliquando ex gallę fumo atque croco quendam colorem quo dimidia illis genarum pars, orbiculari figura ad vnius aurei magnitudinem depingitur. Inter supercilia quendam triangulum describunt, similiter mento nescio quid appingitur, quod oliuae folium non dissimile videtur. quaedam etiam tota depingunt supercilia: estque hic mos à poëtis Arabicis, atque ab illius regionis nobilibus summo loco habitus. At non vltra biduum aut triduum ita ornatę incedunt: quandiu enim adhuc iam dicti videntur colores, nulli ami corum, praeterquam filiis aut marito videri possunt, quòd ea res ad libidinem plus satis allicere vi deatur, dum hoc modo multo formosiores atque elegantiores se effectas arbitrentur. ¶ Arabum qui inter Barbariam & Aegyptum deserta tenent, viuendi modus. Orum vita miseriis atque calamitatibus abundat: sunt enim ea quae inhabitant loca sterilia atque aspera. Est illis camelorum atque pecudum sic satis copiosus numerus: verùm quoniam tanta est pabuli inopia, non admodum feliciter succedere queunt. Neque si totam illam regionem peragraueris, vix vllum serendis frugibus aptum locum inuenias. Quòd si quae reperiantur in eo deserto tuguriola, aut qui agribyGoogle agriculturam exercere conentur, id tam cum exiguo fit frugum foenore, vt nihil supra, nisi quòd dactyli aliquanto illis vberius proueniant.

---

Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione.
